Marco Galli
Typographia R. Camerae Apost., Roma MDCCLXVI
Ex Actis Sanctorum mensis Maii collectis a Godifredo Henschenio, et Daniele Papebrochio tom. I sub die 4 Maii
Notum sit igitur B. Gregorium oriundum esse ex Terra Veruculi Ariminensis Dioecesis ex optimis, et clarissimis Parentibus, a quondam Joanne qu. Thomae de Celliis, et Anna, filia qu. eximii Doctoris Alberti Corradi: et ortum de anno MCCXXV, tempore Pontificatus Honorii III, et sacrum baptismum in Ecclesia S. Martini Plebis dictae Terrae accepisse, gubernantibus eamdem Terram, et convicinia loca Dominis Malatestis; et post tres annos eumdem Joannem ex hac vita migrasse; relicto parvulo Gregorio penes eamdem Annam; quae tantam illius praebuit curam, quod nihil aliud cogitavit, nisi quod omnipotenti Deo serviret, et gratus esset. Pro quo eidem Altissimo, Sanctisque Augustino, et Monicae, ac gloriosissimae Mariae Consolationis continuas effundebat preces, dicabatque parvum puerum; saepeque ac saepius manum ad manum jungens, balbutienti lingua proferre laudes, et gratias docebat. Qui lumine Dei repletus, pari animo compensabat Genitricis voluntatem, sicque tali alebatur incremento.
Cumque jam ad pubertatem venisset, Materque prudens intentionem scrutaretur, an vestigia Patris, Avi, et illustrium Genitorum secularium insequi vellet; Deo sic iubente, Eremitarium Ordinem amplecti velle, Habitum suscipere respondebat; et quid de opibus relictis faciendum admonitus tamquam non curans, Deo restituendas responsum dabat: de prole autem et mantenemento domus; prolem quippe, ait, satis acquirit, qui januas Paradisi ingredi dignus efficitur, ubi proles sanctae conspiciuntur, ubi aeternus Deus, aeternus amor, et aeterna quies inhabitant; cum alii de Celliis non deficiant, neque deficient. Cumque pia Mater pari voluntate prospiceret animarum amborum salutem, se ipsam Sanctis Augustino et Monicae cum filio dicavit, Habitumque susceperunt, ipse annum decimum quintum gerens, ipsa autem quadragesimum quintum, qui fuit ab Incarnatione Domini MCCXL. Coepit (autem) pia Mater aedificare fabricam Conventus S. Augustini habitabilem, et capacem, eumque propriis opibus dotavit, ut Eremitae commode inservire Deo possent, et omni, quo potuit, meliori modo perfecit de anno MCCXLV in loco, ubi prius parvam Cellulam sub nomine Sanctae Mariae Consolationis construxerant Confratres ejusdem venerabilis Societatis. Et dicti Reverendi Domini Eremitis jus aedificandi et habitanti, ac omnia eorum jura cesserunt.
In quo Conventu per annos decem; dum vixerat eadem Anna, habitavit idem B. Gregorius. Postea illa circa annum aetatis suae quinquagesimum ex hac vita migravit. Cumque Omnipotens, ut aurum in fornace, probaret Servum suum Gregorium, permisit super Servum suum persecutiones et iniurias, ita quod etiam de domo propria expelleretur a Fratribus suis a loco, ubi tot beneficia contulerat, in florida aetate sua annorum viginti quinque, senili tamen in laboribus, vigiliis, et orationibus, praedicationibus, obedientia, castitate, maceratione, paupertate, et disciplinis et denique in exemplis sanctitatis; et ubi talem gesserat vitam, quod eo vivente potius Beatum, quam Fratrem Gregorium nominare solebant; et tanto spiritu verba Domini docebat, quod corda hominum saepe, ac saepius in melius converterentur; Haeresesque Arianorum pullulantes confutabat, seminatas a Buonvilla Ariminensi haeresiarca, qui ausus fuit glorioso Sancto Antonio de Lisbona Franciscano venenum tradere: attamen impurorum hominum malitia tumescente, ipsius Confratres, invidia virtutum Beati inducti, a Conventu praedicto proficisci jusserunt, et aliunde habitare.
At ipse volens iter caeptum prosequi, Romam versus iter agens, ad evitandum Mundum, se contulit in montanis Reti, in monte Carnerio, ad fontem Columbum: ubi et in vicinis sciebat adesse Conventus (Fratrum: quos fama erat ) per vestigia pauperis beatissimi Francisci (Christi) vestigia frequentes, Deoque inservientes, continuis gratiis, et miraculis clarescere, et cum famulis Dei cohabitavit, inter alios Eremitas quosdam etiam illic tunc temporis habitantes, ad ejus vitae extremum diem, et annum centesimum decimum octavum gerens aetatis suae ad aeternam gloriam convolavit, anno gratiae MCCCXLIII, et die IV Maii, ut in Brevi Beatificationis ejusdem.
Et jussu ipsius adhuc viventis, Confratres in eodem loco, in capsa lignea deposuerunt cadaver felix; et super indomitam Mulam sponte ibidem (sic jubente Deo) oblatam, capsam posuerunt. Quae ductore nullo, nisi custodia Angelica iter agens, per Civitates, et loca, campanis ultro pulsantibus, feretrum deportabat. Et adhuc in aliquo ex dictis locis, per traditionem, hoc accidisse ferunt, hocque subsecutum. Dum pervenit ad patriam suam Veruchii, ibi pariter campanae sponte sonantes, signum laetitiae dederunt. Populus nesciens tanti operis, et eventus novitatem, et timore compulsus clamitat; sed statim causa cognita, et sacro onere deposito in Ecclesia Sancti Augustini dictae Terrae, in introitu portae ejusdem Templi ad meridiem, convolantis turbae ad novum prodigium timor, et tremor in amorem conversus est, et in laetitiam. Detecto autem sacro Cadavere, et per quamplurimos recognito, magis laetati sunt, gloriam Deo dantes, et honorem in Sancto suo, qui populum suum visitavit, et miraculis decoravit. Et statim eadem mula mortua effecta est, ne alio indigniori pondere gravaretur.
Dominante autem D. Galeotto Malatesta, qui tempore Joannis XXII, Summi Pontificis Ariminum occupaverat, et Terras multas, Castra, et Fortalitia, jussit dicto Beato Cappellam construi, Terramque praedictam Veruculi pergi, et super eam B. Mariae, S. Nicolai, et Beati Gregorii Imagines, ac ejusdem Domus de Malatestis insignia; et arcam ingentem rnarmoream pro deposito; in qua adhuc, lignea capsa delata per mulam, cum duobus ferreis cingulis, intraque eam praedictum cadaver ejusdem Beati conservatur, ad aeternam memoriam. Cumque in progressu temporis, adhuc D. Galeotto regnante, miraculis claresceret, idem D. Galeottus Beatum Gregorium inter Beatos connumerari procuravit, ut inter Sanctos positioni viam postea aperiret; et a Summo Pontifice Beatificationis Breve obtinuit in Civitate Avenionis sub anno sexto ejusdem Pontificatus, quod fuit circa annum Domini MCCCLVII.
Quod Breve, cum vita, et miraculis ejusdem Beati, pluries vidisse, mihi testati fuerunt fide digni, et venerabiles Domini Pompilius Ferinus, et Ascanius de Rannuciolis in Conventu S. Augustini Terrae Veruchii, specialiter tempore qu. Rev. Fratris Augustini Benzoni de eodem loco; quodque dixerunt cum narratione Vitae, et miraculorum vidisse extrahere de arca praedicta. Et tanta claruit sanctitate, et miraculis, quod antiquis temporibus populus Sanctum, et non Beatum Gregorium nominare solebat; ut ego ipse vidi in Archivio dictae Terrae in rogitibus D. Bartholomaei Branchi in inventario bonorum praedicti Conventus S. Augustini sub his verbis: Item super altare Sancti Gregorii. Sed quod de miraculis alias scripserim, non repetam.
Sequitur descriptio quamplurium miraculorum, quae authentice comprobata extant etiam compulsata in Proc. Fol. 124 ad 176.