II
Acta Augustini in Italia usque ad obitum
11. Postquam autem in eadem insula Siciliae, de qua supra fecimus mentionem, fuit idem venerabilis Pater habitu sanctae Religionis indutus, et ibidem non multo tempore cum suis Fratribus conversatus; contigit quemdam Fratrem de Senis, nomine Bindum Nenni, ex obedientia Ordinis ad insulam eamdem accedere. Quem videns vir Dei, interrogabat de locis Senensis provinciae: didicitque ibidem esse locum ab hominum habitatione semota (a), et ad vacandum Deo plurimum apta: et licentia a majori obtenta, venit ad Senensem provinciam, paucis et vilibus pannis indutus, Fratribus illius provinciae penitus ignotus, Deo autem notus et approbatus. Et positus in quodam eremitorio, quod S. Barbrae (dicatum) conditum fuerat prope castrum de S. Flora, soli Deo vacabat: tantumque delectabatur quod videretur Beatorum (b) agminibus interesse, et beatae quietis praemium degustare. Quia autem non cognoscebatur qualis et quantus esset, imponebantur sibi humilia servitia domus; quae ipse humilitate sedula et caritate fervida adimplebat. Faciebat quaestas, purgabat domum, paropsides et alia domus supellectilia abluebat; sed et omnia alia, prioris vitae fastu omnino deposito, voluntarie exercebat. Quamquam esset humilis et abjectus in oculis suis, considerabant tamen Fratres perfectam conversationem ejus, et morium gravitatem, et verba vitae quae semper ab eo prodibant, et libenter eum audiebant. Erat autem ibidem Prior Frater quidam de Senis, Fr. Bonus (c) vocatus, Frater satis venerabilis et sufficiens, qui diu postea fuit Vicarius D. Rainaldi (d) Senensis Episcopi: qui considerans ejus bonitatem et consilia saluberrima, ultra quam videret de eo existimabat, delectabaturque de ejus humilitate, morum gravitatem, et eloquiorum suorum suavitate. Cum igitur idem Fr. Bonus a Conventu S. Barbarae transferretur ad locum S. Antonii (e), secum eum adduxit: et alio sequenti anno factus Prior Rosiae (f) etiam secum retinuit; et quamvis eum non agnosceret, venerabatur ut patrem: in quo loco B. Augustinus manens, licet invitus, factus est notus et manifestus.
12. Cum Fratres conventus Rosiae quamdam in Curia haberent quaestionem, in qua jam Fratres succumberent; et de hoc nimium tristarentur, cum ex hoc quamdam passionem perderent, ex qua conventus multum sostentabatur ; voluit Deus lucernam , quae diu sub modio fuerat, super candelabrum Sanctae Religionis imponere, ut luceret omnibus qui in ipsa erant. Videns igitur vir sanctus Fratrum animos perturbatos, et cognoscens Fratribus injuriam maximam fieri, Procuratorem adiit, petens sibi occulte aliquid ad acribendum. Procurator vero deridebat eum, ignorans quod legere sciret vel scribere: ipso tamen perseverante petere, porrexit sibi chartam, calamum , et atramentum, ut dixerat. Scripsit autem pauca verba, sed scientia multa: quam scripturam exhibuit, tradendam Procuratori adversario D. Jacobo, patri D. Neri de Pagliaresis. Quam scripturam cum legeret D. Jacobus, verborum brevitatem et scientiae virtutem considerans, ait: Diabolus, vel Angelus, vel D. Mathaeus de Therano, cum quo ego fuit studens Bononiae, qui ortuus est in conflictu D. Regis Manfredi, hanc scripturam condidit, alii: Non, inquam, ita est. Et statim descendes ad locum Fratrum Eremitarum de Seni, accersitos Priorem Fr. Placitum et plures alios Fratres rogavit, quis esset hujusmodi Frater, et cujus patriae, et qualiter accesserit huc. Et ex respousione Fratrum suis conditionibus cognitis, suspicatus est esse qui erat: et statim accedens Rosiam, et videns quem mortuum existimabat, admirans ejus humilitatem, ruit in amplexus et oscula ejus, lacrymas devotionis continere non valens. Et cum rogaret eum idem venerabilis Pater, non perturbare pacem suam eum manifestando; nullatenus acquievit, sed ait Fratribus: Fratres, habetis thesaurum occultum; hic enim est melior homo mundi; teneatis ergo eum ut decet: sed et quaesitovestra est terminata pro vobis. Coeperunt ergo Fratres eum venerari, et sibi reverentiam exhibere. Ipse autem vera humilitate fundatus, honores et homnem reverentiam respuebat; operaque servilia non dimittens, omnino sic permanebat.
13. Contigit autem, B. Augustino in eremo manente, venerabilem Patrem Fr. Clementem (g), tunc Ordinis Generalem, ad Senesem conventum acedere: qui audiens celeberrimama famam ejus, accersitum eum in Socium suum assumpsit: ducensque eum ad Curiam, licet invitum, Presbyterum ordinavit. Conversantes itaque ambo simul, composuerunt. Constitutiones et modum vivendi Ordinis, multa ordinatione et sanctitate lucentes; ubi de cultu Dei, de caritate mutua, quam Fratrum unusquisque ad Fratrem habere debet; de officio Clericorum et laicorum, de receptione et nutritione Novitiorum, de electione Officialium Ordinis, de poenis imponendis pro culpis,et de ceteris aliis, quae ad modum vivendi Fratrum pertinent, tam sapienter et discrete tractatur, ut nihil posset judicari addendum vel minuendum.
14. Commorantibus itaque ambobus Venerabilibus viris per aliquod tempus in Curia, petivit Papa Nicolaus (h) a Generali dari sibi unum Confessorem in Curia sua, sufficientem atque idoneum: qui existente Summo Pontefice simul cum Cardinalibus in consistorio, adduxit B. Augustinum, virum idoneum et probatum. Et videntes Cardinales despectum in habitu, in facie austerum et rigidum, Generali decebant: Ex qua silva adduxistis eum? Ductus itaque B. Augustinus ad pedes Summi Pontificis,et ignorans ad quid duceretur: cum Papa imponeret et manus, auctoritatem spam tribuens: ita acerrimeplorare coepit, ut Papam et Cardinales provocaret at planctum. Inerat ei appetitus, ad eremum, ubi prius coaversatus fuerat, revertendi, ut soli Deo prout solitus erat vacaret. Summus autem Pontifex et Dominis Cardinales, cognoscentes ejus humilitatem, et sanctam conversationem, et scientiae ipsius facunditatem, amplius quam credit possit venerabantur. Quamquam pius Pater cogeretur manere in Curia corpore, animo tamen morabatur in eremo, sicut post tempus apparuit manifeste. Mansit autem Venerabilis Pater in curia supradicta Poenitentiarius Summi Ponteficis (i) annis viginti duobus, summo Pontifici et Dominis Cardinalibus ultra quam credi possit acceptus et gratiosus. In tantum enim gratia Dei exuberabat in eo, ut ipse Summus Pontifex et Domini Cardinales pio eum venerarentur affectu. Et cum quandoque, justitiae zelo fulcitus, non solum obscerando sed increpando argueret, patientissime audiebant, deo in suo famulo venerantes: tantim enim judicii et ita celeberrimi consilii erat, ut viderentur e coelo sonuisse verba et consilia, quae saepe ab eo prodibant.
15. Eo autem tempore quo pius Pater in curia morabatur Romana, contigit Generale Capitulum Mediolani celebrari: in quo Capitulo idem Vener. Pater unanimiter et concorditer in Generalem Ordinis, licet absens, ab omnibus de Capitulo est electus (k). Quam electionem nullatenus acceptavit: nec acceptasset, nisi per Summum Pontificem D. Bonifacium (l) fuisset ad acceptandum coactus. Praefuit autem Ordini annis duobus, multa caritate, humilitate, ac justitiae zelo fulcitus. Humilis in exhortando, severos in corripiendo: omnibus benignus, licet sibi austerus: et quia gravissimum erat ei solitam pacem et dulcedinem devotionis ac contemplationis relinquere, et aliorum curae intendere; festinavit regiminis onus deponere. Nam cum ex more Ordinis Capitulum de triennio in triennium celebrari consueverit, ipse pius pater devictus regimini taedio, anno secundo sui regiminis, Capitulum Naepoli (m) fieri instituit; ubi licet ab Ordine urgeretur ad regendum, nullatenus acquivite. In que etiam Capitulo devotus Rex, scilicet, Carolus (n) pater Regis Roberti (o), tam Ordinis quam sancti viri devotioni affectus, caput (p) B. Lucae Evangelistae Ordini tradidit, instituens, omni anno ut B. Lucae festum solenniter celebrari ibidem deberet (quod usque in hodiernam diem servatur) ubi tam Rex quam Regina et alii Regales, tam ipsius S. Lucae devotione, quam supradicti Regi institutione, convehire consueverunt.
16. Deposito itaque regiminis onore, ad Curiam minime rediit; sed statim, omnibus aliis omissis, ad desideratam solitudinem: et in quodam Eremitorio, quod in honorem S. Leonardi (q) conditum fuerat, cum paucis sibi adjunctis Fratribus, quiescebat ad umbram divinae contemplationis ac spiritualis dulcedinis; dimissisque omnibus aliis curis, soli Deo vacabat. Jamque beatae quieti sibi videbatur adesse: nec poterat tamen lumen, quin manifestaretur, latere. Nam alii hominis de Senis longe manentes, audientes fama sanctitatis ejus eum adibant: quos ipse verbo vitae et sanctitatis exemplo omnes refliciebat: nec erat aliquis tam passionatus tamque afflictus, qui non consolatusab eo discederet et qui Deum non veneraretur in eo. Nam et quidam nobilis vir D. [Joannes] (r) Praepositus, de Salibenis vocatus, cum ex monte matris esset tam afflictus ut taederet eum eetiam vivere; consilio suorum amicorum ad eum accessit: et auidens dulcis exhortationes ejusn amplius quam cedit posset admirans, ait: Ergo nollem matrem meam vivere, nam ego tantum consolationem minime percepissem.
17. Cum autem stetisset idem Venerabilis Pater in eadem eremo anno ferme decem (s), postquam regimen Ordinis dimiserat, voluit eum Deus a mundi exilio et carnis suae sarcina liberare; coeptique, ultra modum consuetum suae infirmitatis, molestatis alias corporis sustinere. Et vocem Dei se vocantis intelligens, pluribus Fratribus dixit, et rogavit ut suo obitui interessent: ex quo manifestum est suam mortem spiritu cognovisse. Perveniens autem ad ipsum vitae extremum, ita sana mente et sensu semper permansit, ac si nullam alterationem haberet in corpore. Et cum adessent obtui suo multi Nobiles de Senis, ipsis et Fratribus omnibus patefiebat ex gestu, ipso ad aeternas epulas accedere invitatum: sicque adstantibus sibi Fratribus et orantibus, spiritum Deo reddidit (t).
18. Fuit autem obitus ejus revelatus cuidam magno et probato longo tempore, qui vocabatur Fr. Petrus de Camerata (u), qui circa viginti annos manens in quadam eremo, ubi erat unus locus Ordinis relictus, ex licentia Ordinis in magna austeritate et sanctitate vitae permansit. Hic etiam B. Augustino magno afticiebatur amore. Cum itaque Fratres vellent B. Augustinum in extremis ferme positum recreare, miserunt duos Fratres, Fr. scilicet Bonaventuram de Monte-Puliciano, et Michaelum de podio Bonizi, ad dictum Fr. Petrum de Camerata; cujus mansio manebat a civitate fere miliaribus XIV, ut dignaretur venire et visitare tantum Patrem. Qui Fr. Petrus, egressus aliquantulum sibi suum propositum panderent, ait quadam lacrymabili voce; Fratres, non est necesse, ut ego veniam: Pater enime noster Augustinus migravit ad celum, et ego recommendavi animam modo Deo. Revertentes autem fratres missi, cognoverunt eadem hora, qua venerant et tali verba audierant, B. Augustinum Deo spiritum tradidisse. Ex quo manifeste patet, quod idem B. Petrus, in cella sua corporaliter tam longe manens, erat spiritu praesens, prout patuit in effectu.