I

Augustini Vita ante et post suspectum habitum in Sicilia

 

2. Fuit autem B. Augustinus duplice nomine appellatus; videlicet Matthaeus et Augustinus: MATTHEUS in seculo, AUGUSTINUS in ordine: quod divina providentia, non casualiter actum est, ut videlicet ex duplicis nominis (a)appellatione multiplex perfectio innotesceret. Interpretatur enim MATTHAEUS (b), Donum festinationis: quod bene competit sibi propter festinam ejus conversionem. Statim enim postmortem Domini sui, scilicet Regis Manfredi, cujus Curiaeipse praeerat; ut vocem interius pulsantis audivit, de lectulo corporis et negligentiae surgens, pulsanti aperuit; ipsumque introrsum inducens, coenam ei exhibuit et ab eo recepit. Veel dictus est AUGUSTINUS ab AUGUSTO, qui est mensis caldissimus, ut in eo denotetur fervor caritatis; vel dictus est AUGUSTINUS ab AUGUSTO Imperatore, qui principabatur in orbe, ut ex hoc denoteturintelligi, quod ipse erat principaturus in Ordine: vel dictus est AUGUSTINUS ab AUGEO, quia suo tempore Ordo Eremitarum, multipliciter exaltus est, et multis privilegiis et gratiis a sancta Matre Ecclesia praemunitus.

3. Igitur B. augustinus ex quodam castro Teranum (c) vocato, quod a Panormitana urbe fere XXX miliaribus distat, sumpsit originem: et licet nomen (d) patris vel matris ignoretur, constat tamenipsum nobilibus ortum natalibus, sicut prgenies sua usque in hodiernum diem declarat, quae ibidem et pluribus aliis castris dominatur. Ab ipsa autem pueritia sua et litteris traditus, et quantum illa aetas patitur sufficienterinstrucus est. Volentem autem eum pergere Bononiam ad studendum, prohibuit eum mater,quae eum tenerrime diligens retrahebat: videns autem firmum animum ejus, eum usque Romam secuta est. Coepit autem ipsa ab adolescentia ejus praedestinationis donum in ipso lucere, et qualis esset futurus indiciis manifestissimis apparere. Nam multa vita, quibus ipsa adolescentia et modus vivendi scholarium ex sua quasi implicatur natur, coepit abhorrere; miluerum et lasciviorum juvenium consortia spernere, inania verba et dissoluta cachinnia devitare, ecclesiam adire, praedicationi intentus esse et (quantum aetas illas patitur) quae audiebat opere adimplere. Perveniens autem Bononiam, ita in non multis annis profecit, ut posset meritointer Doctorum numerum computari. Utriusque ergo Juris factus Professor, ad propria rediit.coeptique fama ejus crebrescere, et undique diffundi; in tantum, ut Rex Manfredus (e), qui tunc in regno praeerat, universae Curiae suae eum accersitum praefecerit, et ad ejus imperium omnia agebantur.

4. Et quia quodammodo impossibile est, ut quis in medio carnalium positus, maneat a vitiis, illibtus; protexit eum Deus gratia et misericordia sua, ut saltem non iis implicaretur vitiis, quae in interitum animum mergunt, et ad Deum minime redire permittunt, et quae ejus futuram vocationem maxime impedire valerent. Nam licet, ut diximus, in medio carnalium positus, facerat tamen sibi perpetuae virginitatis propositum, quod usque ad mortem tenuit et servavit; prout (innotuit) ex verbis ejus, non ex jactantia, sed ex caritate dictis, sicut Apostolus, caritate discipulorum devictus, se aliquando comendabat. Adsistebat autem viro Dei quidam Frater Uguitio, vir bonus, nobilis et sensatus: qui cum ex quodam casu abesset, ait vir sanctus quibusdam ex sibi assistentibus tunc Fratribus, inter quos erat tunc Frater Augustinus de Forteguerris, a quo quae narro didici; ait autem: Ego ita diligo istam uguitionem, sicut filium, licet numquam id egerim unde filium possem habere; ipse autememper a me recedit. Et statim subticuit, quasi poenitens ejus quod dixerat. Ex quo verbo datur intelligi, quod non olum in Ordine, sed etiam secularis existens, votum virginitatis tenuit et servavit. Quod verbum voluit Deus ex ore suo prolabi, ut ex hoc detur intelligi, qualis ac quantus esset, cujus vita ponenda esset aliis in exemplum.In eadem etiam Curia maneus retraxit se, ut dixi, divina protectus gratia, ne esset vir sanguinis, quae aedificaturus erat domum nomini Domini, Pater et Pastor futurus in ipsa Reigione Eremitarum. Nam numquam interfuit judicio sanguinis, nec in coniliis ubi de fundendo sanguine tractaretur. Ab illicitis etiam lucris et munusculis, in quibus talium hominum genus implicari consuevit, erat totaliter alienus; ut non Judex, sed Pater quasi ab omnibus haberetur. Juramenta et verba duplicia et inania, et extorsiones quae saepe in Curiis fiunt, omnino abhorrebat in tantum, ut jam rekuceret in eo, quod futurum eum gratia Dei praeviderat.

5. Cum autem esset idem Venerabilis Pater in Curia supradicta, conigit supradictum Regem Manfredum a Rege Carolo (f) debellari: in quo conflicta dum esset Augustinus, Deo desponente, timore mortis ductus, fugit in Siciliae insulam: in qua insula incurrit aegritudinem validam, jam suo judicio descensurusad inferos, portans secum peccata. Timensque ante conspectum aeterni Judicis cum multis peccatis, quae ipse in se ex humilitate esse agnoscebat, et sine ullis meritis comparere, petivit a Deo spatium poenitentiae, promittens se ingressurum Ordinem religiosum, statim cum fueritliberatus. Respexit autem illum Deus et restituit pristinae sanitati: qui non immemor verbi Salomonis dicentis, si qui vovisti Deo non tardes reddere, quia displicet sibi stulta et indicreta promissio: disposuit intrare Ordinem S. Dominici. Et missis duobus ex familia sua, obviaverunt eis duo ex Fratribus Eremitis S. Augustini: quos ad Dominum suumdomi manentem adducunt: quos ipse videns venerabatur ut Patres; propositum tamen suum minime eis aperiens, remisit eos. Indignatus autem contra famulos missos quos doucerat, qualiter erant Fratres, quos quaerebat, induti, et de vocabulo eorum, et ubi morabantur, ait; Cum non implestis quod dixi? It, adducite quos dixi. Qui euntes, duos alios ex iisdem Eremitarum Fratribus adduxerunt: quos similiter remisit et amplius contra famulos indignatus, tertio eos ad locum-Praedicatorum remisit. Qui Angelo duce, non cognoscentes locum vel Fratres, iverunt recto itinere ad locum Fratrum eremitarum, et acceptos Priorem simul cum alio Fratre duxerunt ad Dominum suum. Ex quo facto pater manifeste, ipsum a Deo singulariter praeelectum, ut esset Dux et Pater Fratrum Eremitarum. Cognovit autem vir sanctis, se divina gratia ad locum Fratrum Eremitarum vocatum: et divinam misericordiam et bonitatem in seipso considerans, aestuabat igne divini amoris: et jam de praemio aeternaebeatitudinis factus sertus, seque prae dulcedine Dei non capiens, illis Fratribus propositum suum patefecit: funditusque seculo et pompis ejus renuntians, in virum alterum penitus est mutatus, et habitum sanctae Religionis, videlicet Fratrum Eremitarum S. Augustini, assumpsit.

6. Et quia soli ruinae crescit quod aedificatur, nisi fundamentum humilitatis ante molem fabricae procuretur; voluit vir Dei, in ipso suae conversionis initio, humilitatis jacere fundamenta, ut omus animae suae (fundata) in illo qui dicit. Discite a me quia mitis sum et humilis corde, nullis posset diuri (ruinis); scilicet quia in Evangelium scribitur, Venerunt flumina, flaverunt venti, descendit pluvia, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundta enim erat supra firmam petram. Ideoque vir Dei divinitus inspiratus, non solum in affectu, sed in exteriori effectu, studuit virtutem humilitates habere. Quaepropter ad Ordinem veniens , et habitum sanctae Religionis assumens, occultavit suae scientiae claritatem, generis nobilitatem, et priori status sublimitatem: nequis ex aliquo praedictorum eum considerans veneraretur, et ne ex hoc posset aliqua superbia irrepere in cor ejus. Factus est igitur inter Fratres stultus, ut a Deo instrueretur; factus est pauper, ut divitiis coelestibus ditaretur; factus est ignotus hominibus, ut a Deo cognosceretur; factus vilis mundo, ut apud Deum exaltaretur. Conversabaturigitur inter Fratres cunctis vilior et despectior, sciens se tanto esse majoris meriti apud Deum, quanto amore ejus magis despiceretur in mundo. Humilis erat in effectu, sed plus in affectu: jactantia aut verbum aliquod prioris status numquam audiebatur ex eo (g): quaestas et humilia servitia domus quaecumque viliora, incognitus manens, devotione et humilitate nimia adimplebat. In ipsa vero sua humilitate gaudens, plorabat quia tantum distulerat Deus gaudium animae suae. Liqueflebat anima ejus amore supernae patriae, propter cujus amorem quaecumque hic ageret pro nihilo reputabat. Si quod verbum aliquando detestatione mali et fraterna caritate solitus erat facere, statim se ipsum condemnans, ad pedes Fratris prostratus veniam postulabat.

7. Habuit et perfectionem altissimae paupertatis, sicut patere potest omnibus, vitam ejus et mortem considerantibus: nam cum primo in seculo multis divitiis abunderat, in Ordine breviter nihil sibi ex iis, praeter humiles pannos et paucos voluit retinere, sive in Sicilia manens, sive ad Senensem provinciam veniens. Et cum stetisset in Curia Confessor Summi Pontificis, abundanter abundare; numquam tamen voluit aliquod adunare: in tantum quod ad mortem veniens, nihil haberet breviter quod oporteret eum relinquere; imitatus Patrem suum B. Augustinum Doctorem, cujus nomen et habitum tam ferventi devotione acceperat, qui ad mortem veniens testamentum non fecit, quia unde faceret pauper Christi non habuit.

8. Fuit et valde austerus sibi in cibo et potu, quamquam in seculo fuerit cibis nobilibus et delicatis nutritus. Nam in sua juventute, quando venit ad Ordinem, numquam aliquid quaerebat, nisi illa cibaria villa, quibus tunc Fratres communiter utebantur, hoc superaddito, quod semper solitum ei erat comedere semel in die. Postquam autem stetit in Curia, Prior Generalis Ordinis factus, et postquam ad desideratam solitudinem est reversus; licet aliquando ratione infirmitatis aliis cibis eum uti oporteret, semper tamen comedebat, semel in die, ponderans panem quem comedebat, videlicet quindecim unica omini die; in hoc non voluptati, sed necessitati condescendes.

9. Fuit hospitalitatis sectator: nam licet occupationibus quam pluribus, quas dimittere ex ipsa conscientianullatenus poterat, esset implicitus; erat tamen hospitalitatis consultor, et fautor eorum qui hospitalitatem amabant. Quod maxime (patuit) in Domino Restauro, quem ipse suo consilio induxit, ut esset Pater Hospitalitis S. Mariae de Senis (h). Nam cum idem D. Restaurus multis divitiis abundaret, posuit se totaliter in manibus suis, facturus per omnia prout sibi consuleret. Et cum potuisset ad subveniendum Ordini eum inducere, quod et fecisset; judicavit malius esse, ut ipse D. restaurus omnia sua bona Hospitali commiteret: quod et factum est. Et ex tunc, tam ex bonitate D. Restauri, qui multum laudabiliter supradicto praefuit Hospitali, quam ex divitiis quas ibidem dimisit, incepit Hospitale augmentari et crescere, cum prius modicum esset. Insuper et omnia bona privilegia, quae habet dictum Hospitale, et quod possent vocari Fratres, et de eorum exemptione a sancta Matre Ecclesia, ipse cum esset magnae reputationis in Curia, acquisivit. Ipsi etiam Fratribus Hospitalis modum vivendi et ordinem tradidit: sed et ipsi Domino Hospitalis, qualiter deberet indui (i), ordinavit: quod usque ad tempus venerabilis memoriae Domini Joannis, servatum fuit.

10. Tanta etiam devotione afficiebatur cor ejus ad Dominum ut cuncta sibi amarescerent, et solus Deus dulcesceret animae suae. Taedium erat ei cogitare nisi de Deo vel loqui: quod manifeste potest patere, cogitanti qualis fuerit in vita ejus: nam usque ad decrepitam aetatem, quando homo defectus senio cogitur a labore cessare, hic videbatur in Dei servitio omni die viribus convalescere. Nam semper in nocte erat prior ad Matutinas, diu semper in oratione manebat, semper, aliis occupationibus penitus dimissis, magis solicitus ad omnes Horas. Missam omni die infallibiliter, nisi infirmitate detentus, devotione fervida celebrabat: nec, postquam dixerat, ad communia verba redibat; sed in cella se claudens, usque ad Tertiam in oratione manebat. Juvens, quos ad Ordinem venire cernebat, quia eorum innocentiam et puritatem considerabat, et quia Deum in ipsis venerabatur, tenerrimo amore et paterno affectu amabat; et quando ad S. leonardum de Silvalacus ad eum videndum adibant, suis manibus serviebat, et pabulo verbi Dei eos pascebat. Et si aliquando aliquem vel exire Ordinem, vel non plene agere quod debet, cerneret; pius pater pias lacrymas emittebat. Sed jam ad ordinem vitae ejus, unde aliquantulum digressi sumus