Balbino Rano
["Las dos primeras obras sobre el origen de la Orden Agustiniana"]
1970
Ib
SERMO DE BEATO AUGUSTINO
Il testo originale
SERMO DE BEATO AGUSTINO
(35v) Magnus es in hac civitate et ornatus fratribus et filiis, primo Mach., 2° cap. [,17).
Sapiens nos ammonet viros illustres, maxime progenitores et parentes nostros, laudare et magnificare, ut auditis strennuitate, gloria et felicitate ipsorum, eos debite veneremur et illis assimilari conemur. Ait enim: "Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua. Multam enim gloriam fecit Dominus in magnificentia sua", Ecclesiastici 44 [,1-2).
Et quia progenitor noster beatus Augustinus non tantum illustris sed etiam illustrissimus extitit, docet (129) ipsum laudare et magnificare precipue quantum ipsius strennuitas, gloria et felicitas aliqualiter propallate nobis fiant causa iubilationis et sancte operationis. Huius ergo rei gratia scripsi verba primo dicta: "Magnus es", etc. In quibus huius gloriosi patris clara strennuitas, gloria et felicitas tripliciter demonstratur ex speciositate magntudinis intensi decoris, ex nobilitate culminis extensi honoris, ex ubertate propaginis protensi valoris.
Magnitudinis speciositatis in virtutis celsitudine: "Magnus es". Culminis nobilitas in prolis multitudine: "In hac civitate". Propaginis ubertas in prolis latitudine: "Ornatus fratribus et filiis".
Habemus igitur tria felicitatem huius gloriosi patris aliqualiter declarantia, scilicet speciositatem, nobilitatem et propaginis ubertatem, sine quibus felicitas nullius perfecte clarescit. Iuxta mentionem phylosophi primo ethycorum dicentis: "Quibusdam autem denudati coinquinant felicitatem, ut puta nobilitate, bona prole et pulchritudine. Non omnino enim felix qui specie turpissimus vel ignobilis vel solitarius et sine prole" (130).
Dico igitur quod primo nobis demonstratur strennuitas, gloria et felicitas beati Augustini ex speciositate magnitudinis intensi decoris, qui exprimitur in virtutum celsitudine, cum premittitur: "Magnus es" virtute scilicet, non mole. Ad cuius evidentiam sciendum quod sicut ad speciositatem et pulchritudinem corporalem 3a. requiruntur, scilicet proceritas stature, conformitas figure, vivacitas picture, sic ad speciositatem et pulchitudinem spiritualem doctorum, inter quos iste gloriosus pater optinet principatum, vivacitas ac subtilitas intelligentie et devote meditationis, virilitas ac suavitas doctrine et diserte eruditionis, validitas ac subtilitas vite et discrete conversationis.
Et quia ista in beato Augustino fuerunt perfectissime, merito speciosus et pulcherrimus dici debet. Primum patet quadruplici testimonio: Testimonio sui libri, testimonio sui emuli, testimonio sui discipuli, testimonio sui coetanei.
Testimonio sui libri quarti Confessionum circa finem, ubi sic de se dicit: "et quid mihi proderat quod annos nativitatis ferme XX, cum in manus meas venissent aristotelica quedam quas appellant XKathegorias, quarum nomina cum eas rethor carthaginiensis magister meus, buccis tyfo crepantibus commemoraret et alii qui docti habebantur tamquam in nescio quid magnum et quid divinum suspensus inhyaban, legi ea, solus intellexi? Quas cum contulissem cum eis qui se dicebant vix eas magistris eruditissimis, non loquentibus tantum, sed multa in pulvere depingentibus intellexisse, nihil mihi inde dicere potuerunt, quam ego solus apud me ipsum legens congnoveram" (131).
Et post multa de ista materia dicta, infert: "Et quid mihi proderat quod omnes libros arcium que liberales vocantur tun nequissimus malarum cupiditatum servus per me ipsum legi et intellexi quoscumque legere potui? Et quidquid de arte loquendi, disserendi, quidquid de dimensionibus figurarum et de musicis et de numeris sine magna difficultate nullo hominum tradente intellexi? Scis tu, Domine, Deus meus, quod et celeritas intelligendi et discendi acumen donum tuum est. Sed non inde sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis valebat". Hec ipse (132).
Certe istud ultimum multos tangit qui solum sapientes sunt, ut faciant malum, etc.
Sed quia forte diceretur: "Ipse testimonium perhibet de se ipso, testimonium suum non est verum (cf. Jn. 5,3l), ideo addo testimonium emuli, non dico inimici, quia amicus erat, sed emulus Dei emulatione: Jeronimus. Post longum enim certamen in campo scripturarum super variis et magnis questionibus inter ipsos epistula sua ad Augustinum in numero epistularum CLVI ita scribit Jeronimus:"Itaque duobus libellis tuis, quos meo nomini dedicasti, eruditissimis et omni eloquentie splendore fulgentibus, ad tempus respondere non potuit. Non quod quidquam in illis reprehendendum putem, sed quia iuxta beatum Apostolum 'unusquisque in suo sensu habundet, alius quidem sic, alius autem sic' (Rm XIV, 5). Sed, quaeso reverentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. Certe quidquid (36r) dici potuit, et sublimi ingenio de scripturarum sanctarum haurire fontibus, a te positum atque decertum est. Nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. Ceterum emuli et maxime heretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi calumpniabuntur rancore descendere. Mihi autem decretum est te amare, colere, mirari tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in dyalogo, quem nuper edidi (133) beatitudinis tue (ut) dignum fuerat recordatus sum". Hec ille (134).
Contra hoc ultimum multi ofendunt, qui dum causa investigande veritatis inter se disserere incipiunt, ilico ad rancorem et contumelias, quinymmo et ad odium descendunt.
Tertio patet testimonio sui discipuli, scilicet sancti Possidonii, qui, in libro quem de beato Augustino, composuit ita dicit: Fertur itaque quod Marcus Terentius Varro apud latinos innumerabiles scripsit libros. Apud grecos Calcidorus miris attolitur laudibus. De nostris itaque Origenes apud grecos sex milia legitur libros scripsisse. Horum denique onme studium Augustinus miro ingenio et sciencia vilificat. Nam tanta privatim dictando tantaque in ecclesia diversisque locis disputando conscripsit, ut vix cuiquam studiosorum diebus ac noctibus, non solum scribere libros eius, sed nec legendo nosse occurrit (135). Ideo dicit quod (136) doctor katholicus: "Mentitur qui te totum legisse fatetur". Hec ille (137).
Ex hoc potest solvi dubium commune quomodo potuit tanta scribere, quia forte multa quam communiter loquendo vel predicando vel disputando dicebat, alii reportabant et ipse approbabat. Omnia tamen dicebantur opera Augustini. Exemplum est ad hoc de 83 questionibus, de quibus certum est quod ipsas non scripsit, quia in eis nullus est ordo, ymo sepe quod debet precedere tam ordine doctrine quam rei sequitur. Ex quo patet quod casualiter fuerunt reportate et collecte sub ipso (138).
Quarto patet testimonio sui coetanii, scilicet Volusiani prima epistola sua ad Augustinum et est in numero epistolarum 2a., in qua narrans dubia quedam inherebat tam ipse quam alii qui secum in stadio morabantur, in fine epistole sic ait: "Intervenimus ulterius inquirenti solitoque conventu ad potioris peritiem merita distulimus ne dum incautius secreta temerantur, in culpam deflecteret error innocuus. Accepisti, vir totius glorie, impericie confessionem; quid a partibus nostris desideretur agnosci. Interest fame tue, ut quesita noverimus, veroque absque detrimento cultus divini in aliis sacerdotibus tolleratur institia, at cum ad antistitem Augustinum venitur, legi deest quidquid contigerit ignorari". Hec ille (139).
Sed numquid ex hiis laudibus inaniter erexit? Ex responsione nempe apparet quod non quatalis in epistola 3a. fuit: "Volusiano Augustinus salutem in Domino. Legi literas tuas (140) in quibus dicis cum ad me antistitem venitur, legi deest quidquid contigerit ignorari. Primum igitur de me opinionem facile presumptam queso deponas eumque animum, quamvis erga me benevolentissimum solvas atque exuas, at de me mihi magis quam ulli alteri credas, si mihi vicem determinationis reddis. Tanta est enim christianorum profunditas litterarum, ut in eis cothidie proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decripitam senectutem maximo otio, summo studio, meliore etiam ingenio addiscere conarer" (141). Contra hoc plures faciunt stantes in vico straminum XX annis et in modico tempore dicunt se sufficienter theologiam posse acquirere.
Non sic Augustinus. Dicat igitur de se illud Sapientie VIII (,19): "Puer (autem) eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam", ex devota meditatione mea, in qua continue exardescebat ignis divine dilectionis et bene devota et Deo vota et ad Deum conversa fuit meditatio beati Augustini, versa enim et devota semper erat: (ad) divinum conspectum. In psalmo (l8,15): "Meditatio mea in conspectu tuo semper" divinum preceptum imprimis: "Meditabar in mandata tua que dilexi nimis" (Ps. 118,47): divinum profectum: Iob 14 (,4): "Cum bono profectu timoris Dei perrexi in pace"; divinum affectum, sicut patet in principio Soliloquiorum (142).
Quidam autem sunt pueri ingeniosi et ex hoc fiunt quandoque litigiosi, despectuosi, dolosi, desidiosi. Et isti non sortiuntur bonam animam, sed malam et perversam, quibus ingenium non ad usum, sed magis ad perniciem valet.
Fuit etiam in ipso virilitas et suavitas doctrine et diserte eruditionis, quod patet circunstancia quadruplici, quia utilitas doctrine ex hiis quattuor innotescit: velocitate principii, firmitate medii, auctoritate eloquii, terminabilitate suscepti negocii.
Primam autem circunstantiam ponit Possidonius in libro Augustini. Sic dicit: "Moxque ex intimis cordis medullis ad Deum conversus spem omnem quam habebat in seculo dereliquit, iam non uxorem, non filios carnis, non honores, non divitias seculi querens, sed Deo cum suis servire statuit et cum hiis qui ei adherebant Deo vivebat ieiuniis et orationibus et bonis operibus in lege Domini meditans die ac nocte et de hiis que sibi Deus cogitanti atque oranti intelectui revelavit et presentes et absentes sermonibus et libris docebat" (143). Bene igitur in principio velox: "Vidisti enim hominem velocem in opere suo, coram regibus stabit" (Prov.) 22 (,29). Dicat ergo: "Lingua mea calamus scribe" (Ps. 147, 15).
Secundam, scilicet firmitatem ponit idem Possidonius. Dicit quod arriani et donatiste ac plures hereti corum secte non solum verbis beatum Augustinum frangere nitebantur, sed etiam gladiis (36v)interimere conabantur, predicantes continue quod maioris meriti esset Augustinum occidere quam lupum rapacem (144), non tamen ex hiis firmitatem cursus et medii stadii interrupit, quia firmiter ubique fideles defensabat, et hereticos debellabat. Unde Possidonius: "Vir denique iste debellator hereticorum, defensor fidelium et famosorum ac palma certaminum, in quibusdam dictis nimia difficultate reconditus, in quibusdam vero sic erat planissimus, ut etiam parvulis probaretur acceptus, cuius aperta suavia sunt, obscura magnis utilitatibus farcita pinguescunt" (145). Bene igitur in medio firmus, quia semper veritati adherebat: "Labium autem veritatis firmum erit in perpetuum" (Prov.) 12 (,19).
Tertiam, scilicet aucthoritatem eloquii ponit Paulinus in epistola 25 Augustino sic scribens: "O vere sal terre, quo precordia mea, ne possent seculi errore vanescere, condiuntur! O lucerna digne super candelabrum Ecclesie posita, que late katholicis urbibus de septi formi ligno pastum, oleo letitie, lumen effundens, densissimas licet hereticorum caligines discutis et lucem veritatis a confusione tenebrarum, splendore clarifici sermonis enubulas. Vides, frater admirabilis, quanto te admirer stupore, quam magno complectar amore qui cottidie colloquio litterarum tuarum fruor et oris tui spiritum vescor. Os enim tuum fistulam aque vive merito dixerim et ubertate tui flumminis inebriari terra mea concupivit. Ideoque cum hoc penthateuco tuo contra manicheos mihi satis armaveris, si qua in alios quoque hostes catholice fidei munimina comparasti, quia hostis noster cui mille nocendi artes tam variis expugnandus est telis quam oppugnat insidiis, queso promere mihi de armentario tuo et proferre non abnuas arma iustitie". Hec ille (146).
Bene igitur in eloquio auctoritativus et potestativus: "Erat enim docens (eos) sicut potestatem habens, non sicut scribe et pharisei", Matthe. 7 (,29).
Quartam, terminationem suscepti negotii, ponit Ecclesia in eius officio et sumitur a Possidonio. Cantat enim ita de ipso: "Verbum Dei usque ad ipsam suam egritudinem impretermisse, alacriter et fortiter sana mente sanoque consilio in sancta Ecclesia predicavit, membris omnibus sui corporis incolumis, integro aspectu atque auditu coram positis fratribus et orantibus dormivit cum patribus suis" (147). Bene igitur finivit et terminavit, quia non qui inceperit, sed qui "perseveraverit in finem salvus erit", Mat. X (,22). Dicat ergo: "Bonum certamen certavi", etc. (2 Thim. 4,7).
Fuit etiam in ipso validitas ac sublimitas et sanctitas vite discrete conversationis. Patet quadruplici privilegio singulari humilitatis nimie, regularitatis familie, honestatis eximie, benignitatis ac pietatis continue. Et ista quattuor requiruntur in quolibet prelato.
Primo, humilitas, ut non sit "sicut leo in domo sua" (Eccles. 4, 35). "Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in eis quasi unus ex illis", Eccles. 32 (,l). Quomodo autem beatus Augustinus humilis fuit patet cum existens in maxima fama, reputans se indignum prelatione omnem civitatem carentem episcopo fugiebat, ne presul efficeretur, cum enim diceretur ei: "Vestimentum tibi est, princeps esto noster, etc. Nolite", etc., Isa 3 (,6-7). Non ita fit hodie. Tum quia omnia peccata sua magna et parva toti (sic) mundo legenda perpetuo dereliquit, quia ex nimia humilitate processit, maxime in tanto honore et sic reputato. Magis enim homines in nullo volunt videri errare et ipse secundo libro Confess. dicit in principio: "Recordari volo transactas feditates meas et carnales corruptiones anime mee, non quia eas amem, sed ut amem te, Deus meus. Amore amoris tui facio illud, recolens vias meas nequissimas in amaritudine recognitionis mee, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo et felix et secura, ut videlicet ego et quisquis leget has litteras meas cogitemus de cuam profundo clamandum sit ad te" (148).
Tum quias libros retractationum dictorum suorum, ut visum fuit sibi non bene dixisse, conscripsit (149). Non ita faciunt homines hodie etiam parve literature, ymmo quidquid in scolis vel alibi quomodocumque incaute protulerint omnino defendere volunt et si rogantur retractare reputant se confusos, non sicut Augustinus. Unde in epistola 7a. ad Marcellinum de hac materia loquens sic ait: "Ego proinde profiteor me ex eorum numero esse conari qui proficiendo scribunt et scribendo proficiunt. Unde si aliquid vel incautius vel indoctius a me positum est quod non solum ab hiis qui videre id possunt merito reprehendatur, verum etiam a me ipso, quia et ego saltem postea videre debeo si proficio; nec mirandum est, nec dolendum, sed pocius ignoscendum, atque gratulandum, non quia erratum est, sed quia improbatum est, nam nimis perverse se ipsum amat qui et alios vult errare, ut error suus lateat. Nec romanus maximus auctor Tulius eloquii unum unquam verbum inquit quod revocare vellet emisit, que quidem laus quamvis preclarissima videatur, tamen credibilior est de nimio fatuo quam (37r) de sapiente perfecto, nisi intelligatur de hominibus Dei qui Spiritu Santo acti loquuti sunt et sacrum canonem conscripserunt". Hec ipse (150). Dicat igitur de se illud 2.Regum 6 (,22): Quomodo "et vilior fiam postquam factus sum et ero humilis in oculis meis".
3°, requiritur in prelato bono regularitas familie. Opus enim laudat opificem. Qualis enim est rex talis lex et talis grex. Quomodo autem beatus Augustinus regularem familiam statuerit patet satis ex ordinatissima regula sua, sub qua quasi infiniti regulariter et sancte vivunt et vixerunt. Iam iam sunt anni 940 quam composuit modo qui in fine narrabitur.
Quomodo et fuerit honestus patet tum quia nihil in verbo, ut patet de versibus qui erant in mensa scripti (151), nec in habitu, patet: dicit se erubescere de pulchra veste (152), nec conversatione, patet: quia cum nulla muliere conversari volebat, etiam cum sorore (153). Et dixit pulchrum verbum cuidam qui dicebat quod cum sanctis mulieribus non erat periculum conversari, Ait enim: "Crede mihi, veritatem dico tibi: Episcopus sum, vidi sub hac peste subcumbere cedros Libani et gregum arietes de quorum casu non magis dubitabam quam de Ambrosio vel Gregorio Nazareno (sic). Nec dicas quod sancte el honeste sunt, quia quanto sanctiores et honestiores sunt, tanto magis alliciunt" (154). Dicat igitur de se beatus Augustinus illud Eccles. 24 (,23): "Flores mei fructus honoris et honestatis".
Quomodo etiam fuerit benignus, pius et misericors patet. Fuit subditorum lenissimus emmendator, egenorum latissimus sustentator, affictorum letissimus consolator. Dicat igitur de se illud Iob 31 (,18): "Ab infantia mea crevit mecum miseratio", ut si quis sitiat, currat ad ipsum fontem aque vive. Ipse est cuius "sapientia lucet in voltu eius", Eccles(iaste) 8 (,1). Ipse est "lucerna semper lucens in tabernaculo coram Domino, Exo 26 (27,20-2l). Ipse est "candelabrum cum lucernis suis lucens ante oraculum", 2° Paralelipom. 4° (,20). Ipse est cuius "facies sicut sol lucet in virtute sua", Apok. 1° (,16). Ideo in epistola dicitur: "Quasi stella matutina in medio nebule, et quasi luna plena in diebus suis lucet, et quasi sol refulgens, sic ipse refulsit in templo Dei" (Eccles. 50, 6-7) (155). Bene igitur magnus,decorus et speciosus, quod erat primum principale quod numera batur, cum dicebatur: "Magnus es". Ideo in principio matutini Ecclesia incipit: "Magnus Deus", et in ymno: "Magne pater Augustine" (156).
Concludendo ergo illud primum in quo ostensa est prima pars felicitatis beati Augustini, alia in eius consistit pulcritudine, prout dicit illud proverbiorum 22 (,20-21): "Ecce descripsi eam tibi tripliciter: in cobitationibus et scientia, ut ostendam tibi firmitatem et eloquia veritatis", "In cogitationibus", etc., quoad vivacitatem intelligentie, "ut ostendam tibi", etc., quoad validitatem vite; et eloquia veritatis", quoad virilitatem doctrine, Dicamus ergo ei: "Ecce tu pulcher es, dilecte mei, et decorus", Cantus primus (,15).
Dico quod secundo nobis demonstratur felicitas sancti Augustini ex nobilitate culminis extensi honoris que exprimitur in plebbis multitudine cum dicitur: "In hac civitate", scilicet de qua dictur in Psalmo (86.3): "Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei", In hac autem civitate magnus est beatus Augustinus, et merito quia ipsamspheram amplificavit, clarificavit et defensavit. Ideo in principio libri sui De Civitate Dei ita dicit: "Gloriosissimam civitatem Dei, sive in hoc temporum cursu, cum inter iniquos peregrinatur ex fide vivens, sive in illa stabilitate sedis eterne que nunc exspectat per patientiam quousque iustitia convertatur in iudicium, deinceps adepta per ex cellentiam victoria ultima et pace facta, hoc in opere ad te instituto et mea ad te promissione debito defendere adversus eos qui conditori eius deos suos preferunt, fili karissime Marcelline, suscepi" (157). Ergo merito in hac civitate Ecclesie et christiane religionis magis est in hac civitate, ut ipse dicit, Epistola 5a. ad Marcellinum, "rex est veritas, lex est caritas et modus eternitas" (158).
Potest enim dici quod magnus est in quadruplici civitate, videlicet in civitate Ecclesie triumphanti, in civitate Ecclesie militantis, in civitate Ecclesie gignascitantis, in civitate Ecclesie eum corporaliter continentis.
In prima est habitator spectabilis in illa visione qua apparuit in ecclesia sancti Petri querenti mortalia sua et ter dixit vir ille clarissimus et omni expectatione gratissimus Augustinus: "Quem queris altior a nobis continet locus" (159).
In secunda est doctor admirabilis. Unde cantamus de ipso: "Alme preses Augustine, fons canonice doctrine, nauta fidei carine, quam auxisti sine fine, aule iunge nos divine" (160).
In tertia est testator invincibilis. Unde quacumque parte ubi est specialiter gymnasium sacrarum scripturarum ille victor est qui pro se habet Augustinum expresse.
In quarta est tutor honorabilis. Patet ex summa reverentia qua ibidem, scilicet Papie, colitur, Ideo dicere possumus quod ipse est archa Dei que cum iubilo intravit (in) civitatem Davidis, 2 Reg. 6 (.15). Ipse est flumen cuius "impetus letificat civitatem Dei", In psalmo(45,5). Ipse est "sapiens qui ascendit civitates fortitudinis", Proverb. 21°. (,22). Ipse est "qui multum orat pro populo et universa sancta civitate", 2° Mach, ultimo (15,14). Unde "nobilis in portis eius vir, cum sederit cum senatoribus civitatis" Proverb. 31°(,23).
Dico quod tertio demostratur (37v) nobis felicitas. Hoc de secundo principali, etc., ex ubertate protensi valoris, que exprimitur in prolis latitudine, cum dicitur "ornatus fratribus et filiis".
Fratres eius dici possunt omnes illi qui sub regula ipsius novos Ordines construxerunt. Unde sanctus Rufus, qui construxit in partibus Galliarum, ut dicit Yoachim (161), Ordinem canonicorum regularium, sanctus Dominicus Ordinem predicatorum, et sic de pluribus aliis.
Sed nos sumus filii immediate ab eo geniti, ideo plene portamus signum ipsius, scilicet habitum quo usus fuit statim post conversionem. Nunquam enim ultra mare talis habitus visus est qualem portant Canonici regulares, sed omnes religiosi induuntur de nigro et super latam tunicam corrigia cinguntur.
Omnibus tamen tam fratribus quam filiis (h)ortatur ut dicamus ei illud Isa. 49 (,18): Sicut "ornamento omnibus hiis vestieris", "quibus ornatus incedebat pontifex, Exo. 39 (,24). Dicamus ergo de ipso illud Iob 21 (,23): "Iste moritur robustus et sanus, dives et felix".
Rogemus ut simus digni fratres et filii et tanti patris ornamentum. Amen.
Igitur beatus (sic) Paulo primo heremita et Anthonio primo eius sequente vestigia bravium superne felicitatis adeptis, quorum Paulus auctor vite anachoritarum et heremitarum a mane illustrator exstitit, ut dicit Jeronimus in epistola ad Eustochium (162), impletum est quod per angelum beato Antonio antea fuerat promissum, scilicet quod eius discipuli per universum mundum multiplicarentur.
Quibusdam enim ipsorum in Asyam venientibus a beato Basilio, quibusdam in Thebaidam a beato Pacomio, quibusdam vero in Ytaliam a beato Augustino primitus regula et norma religiose vivendi data fuit.
Dispersi igitur per mundum fuerunt predicti sancti viri filii Pauli primi heremite et beati Anthonii a vasta solitudine, que primitus eis horridum mundialiter prestabat habitaculum tam tyrannorum inimicorum christiane fidei persecutione quam divina providentia et ordinatione, ut ipsi quasi sale saluberrimo totus mundus condiretur.
Venerunt ergo ex eis quidam ad Ytalyam primitus Romam, ubi existentes audierunt inter dictam urbem et Viterbium versus mare in heremo quam plurimos anachoritas esse qui a quodam sancto viro heremita nomine Anthonio, qui tempore Decii imperatoris monte Pisano degens beatum (T)orpem martyrem baptizavit et a beato Mamiliano, qui in monte Quarti prope Plumbinum versus Sardiniam vitam heremiticam cum quattour sociis ducebat, ortum habuerat (163). Quorum tres ibidem prope insula Gigli requiescunt, quartus autem nomine Sanctias presbyter divino instinctu inde ad lictora romana veniens in prefata heremo habitavit anno Domini CCXI, et licet prefatus Anthonius heremita in monte Pissano beatum Paulum primum heremitam per longum tempus precesserit, Paulus tamen precesit merito et dignitate (164). Fuit enim XL annis in heremo incognitus et omnino expers humani consortii, propter quod abbas Ioachim dicit in expositione sacri oraculi Cyrilli: "Gaudent heremitarum duces, quorum pater est Paulus primus heremita" (165). Sanctus autem Simplicianus, quem sepe nominat pater Augustinus in libro Confess. (166), existens Rome, exemplo predictorum heremitarum a iuventute sua devotissime vivere et Deo servire cepit, qui. Mediolanum veniens, vitam solitariam et heremiticam cum multis sociis devotissime duxit.
Dicti autem heremite in prefata heremo inter Romam et Viterbium in tantum numero et merito satis cito creverunt, quod ibidem C cellas construxerunt iuxta locum qui Centum cellis dicitur et habitatores illius regionis in dicta heremo ecclesiam in honorem Sancte Trinitatis ipsis fratribus edificarunt et ibi in processu temporis fuit primus locus Ordinis heremitarum sancti Augustini, et pro ipsorum fratrum sustentatione ultra illud quod ex opere manuum poterant acquirere ex urbe Centum cellis et aliis villis inibi existentibus, prout parsimonia eorum vite exigebat, providebatur.
Tempore autem Gregorii quarti sarraceni Romam invaserunt et civitatem leoninam occupaverunt et ecclesiam sancti Petri stabulum equorum fecerunt et multas circa Romam monitiones destruxerunt, inter quas totaliter urbem Centumcellarum depopulaverunt et fratres prefatos, cellas eorum vastantes, de eisdem fugarunt.
Sed divino instinctu Lodovycus, pronepos Caruli magni, et Guido, marchio Lombardie, prefatos sarracenos superantes et fugantes, locaaliqua ab eisdem disrupta reedificaverunt. Urbem autem Centumcellarum inhabitatam reliquerunt, cuius sedes ex tunc Viterbii collocata fuit et ex quibusdam hominibus dicti loci construxerunt castrum iuxta dictam heremum nomine Sanctam Severam, quod eisdem fratribus dederunt, quod quidem fuit ab Ordine possessum usque ad annos Domini circa MCCXC, quo tempore Prior generalis qui tunc fuit ipsum dedit domino Petro deColumpna cardinali, suadente Papa Nicolao quarto (167).
Ipsis vero sic multiplicatis, quidam ex eis venerunt Mediolanum videre sanctum Ambrosium et Simplicianum heremitam circa annos Domini CCCLIIII. (38r) In qua urbe tunc erat tunc (sic) beatus pater Augustinus fluctuans an fieret christianus. Per dictos autem fratres divulgata fuerat sollempniter vita et miracula beati Anthonii illustratoris vite heremitice, ita ut per quendam affricanum fidelem christianum. Poncianum nomine (168), prefata beato Augustino fluctuanti narrarentur. Unde ergo Confessionibus dicit idem pater Augustinus quod ipso Ponciano narrante ortus est sermo de Anthonio egyptio magno heremita, cuius nomen excellenter clarebat apud servos Dei. "Nos autem usque in illam horam latebat. Stupebamus autem hoc audientes. Inde sermo eius devolutus est usque ad monasteriorum greges et mores suavis olentie Dei et ubera deserta heremi, quorum nos nihil sciebamus, et erat monasterium Mediolani plenum bonis fratribus, et extra urbis menia sub Ambrosio nutritore et non noveramus. Perpendit autem Poncianus quod verba hec libenter audiebamus et addidit illis diebus tres milites imperatoris euntes spatiatum per (h)ortos muris civitatis contiguos irruisse in quandam casam ubi habitabant servi Dei spiritu pauperes qualium est regnum celorum et invenisse ibi codicem ubi scripta fuit vita Anthonii, quam legere cepit unus eorum et mirari et accendi ad intelligendum et meditari arripere talem vitam quam statim agressi sunt in eodem loco" (169).
Quibus dictis recessit ille et pater Augustinus mente et voltu turbatus ad alium socium suum exclamavit: Quid patimur? Quid est hoc quod audisti? Surgunt indocti et rapiunt celum, et nos cum doctrinis nostris sine corde, ecce ubi volutamur in carne et sanguinel An quia precesserunt pudet sequi? Et non pudetnec saltem sequi?" (170).
Perrexit ergo pater Augustinus ad Simplicianum heremitam et narravit ei circuitus erroris sui, a quo specialiter ex(h)or(t)atus fuit ad humilitatem Christi, et facto cathecumeno cum Alipio, matre Augustino adherente, ruit in villam et post paucos dies Mediolanum remeans baptizatus est cum Alipio et Adeo puero suo dato filio (171) Augustini a beato Ambrosio, et cepit vivere secundum modum illorum fratrum quorum exemplo conversus est ad fidem. Hoc ipse VIII et IX Confess. (172).
Baptizato autem beato patre Augustino, cuculla a beato Ambrosio indutus est cincta desuper zona, sicut habetur per Ambrosium in sermone de conversione et baptismo sancti Augustini (173). Et statim Augustinus cum beato Ambrosio Te Deum laudamus composuit, etc., beato patre Augustino respondente: Te eternum patrem, etc., alternando usque ad finem, ubi beatus Ambrosius conclusit: "In te, Domine, speravi, non confundar in eternum" (174).
Dicitur enim quod beatus Ambrosius in suis letaniis posuerat: "A logyca Augustini libera nos, Domine" (175), quo baptizato dixit in prefato cantico quod amodo Ecclesia Dei ab hereticis non confunderetur in eternum, qynnimo a beato patre Augustino omnes heretici sunt confusi. In Domino ergo beatus Ambrosius speravit conversionem beati patris Augustini.
Mansit autem Mediolani modo heremitico vivens quantum illi possibile fuit, plus quam per annum post baptismum, ut perfecte ab Ambrosio et Simpliciano doceretur. Nullam tamen ibidem regulam composuit, cum semper ibi stans indueret formam discipuli sub Ambrosio et Simpliciano, non magistri (176).
Instigante autem pia matre que affectabat eodem sepulcro cum viro suo in propria civitate recondi, ut ipse dicit 9 Confess. (177), ad Affricam cum Nebridio et Evodio, puero a Deo dato et pia matre remeabat querens cottidie locum sibi aptum ad serviendum Deo. Cum vero ad introitum Tussie percinxit, plures servos Dei heremiticam vitam ducentes tam in monte Pisano quam in locis aliis ad predictam vitam aptis in dicta provincia invenit, et tandem ad locum Centumcellarum applicuit. Cum quibus fratribus diu commoratus, rogatus ab eis ut regulam et normam vivendi (traderet) (178), ipsis composuit in loco sancte Trinitatis de Centumcellis. Et ex tunc vocati sun fratres heremite Augustini ratione regule date qui prius heremite tantummodo dicebantur. Hoc enim nimirum romanus ordo poscebat, ut ille qui fidei sancte Trinitatis futurus erat luculentissimus investigator, doctor et defensator, in tertio limate numerorum perfectorum filios primo congregatos inveniret, quibus regulam perfecto colendi sanctam Trinitatem componeret.
Mansit autem cum dictis heremitis quasi duobus annis. Certum est enim quod tam cum illis de Mediolano quam cum illis de Tussia in Centumcellis mansit circa tres annos, quia tempore baptismi sui erat 30 .annorum, mortua autem matre apud Hostia tyberina ipse erat 33 annis, ut expresse dicit 9 Confess. (179).
Cur autem non facit mentionem de predicto tempore (180) dicit in eodem 9 Confess.: "Multa, inquit, pretereo, quia multum festino" (181), sicque ut in paucis perstringat opus Confess., dicit tamen quod ad (ex)equias matris multi fratres convenerunt, etc. Dicendum est quod ex predictis heremitis fuerunt (182).
Sanctus autem Prossidonius in libro quem de vita Augustini composuit dicit quod "factus presbyter instituit monasterium et cepit vivere secundum regulam sub sanctis apostolis constitutam, quod ipsum prior fecerat, cum a transmarinis (38v) ad propria remeaset" (183). Ex quo manifeste patet quod dictam regulam instituit et servavit primo in Ytalia.
Defuncta igitur matre Augustini apud Hostia tyberina, in Affricam cum sociis profectus est, quem sanctus Valerius yponensis episcopus paterne suscepit et ei quemdam hortulum in quadam villa silvestri dedit, ut ibidem cum sociis qui ei adherebant solitariam et solitam agerent vitam. Casu vero ipso ad civitatem accedente, insperate presbiter fuit in dicta ecclesia ordinatus, ut idem pater Augutinus in sermone quodam de vita clericorum dicit. Factus autem presbiter, quia in civitate oportebat ipsum manere iuxta ecclesiam monasterium instituit, et ibidem secundum prefatam regulam vivere cepit (184).
Quando autem fuit in dicta ecclesia yponensis episcopus ordinatus, quam plura monasteria solitaria et heremitica construxit, in quibus servi Dei iuxta morem et habitum quem in Ytalia viderat regulam ab eo conditam servabant, sicut patet ex dictis ipsius in libro de opere monachorum, quos filios vocat eo quod regulam eius servabant (185).
Inter alia autem construxit unum parvum extra civitatem yponensem, inter quod et civitatem transit unus fluvius. Ibidem autem ut plurimum habitabat et libros componebat, de quo monasterio et parva heremo, in qua constructum erat, quandoque facit mentionem in (h)omiliis quas fecit super Iohannem (186). Huius autem loci adhuc apparent vestigia muri, scilicet ecclesie, ubi, ut asserunt qui in partibus illis fuerunt, sepe fit tale miraculum, ut si contingat animal ferratum equum, multum vel asinum, ambitum dictarum perietum ingredi, ita ferra solo conglutinantur, ut inde pedes evelli nequeant, quoniam potius defferentur tenacitate miraculosa soli; si vero oves et boves dum quandoque sunt in pascuis se ibi ad iacendum prosternent, lanam et pellem inhesam solo surgentes soli dimictunt (187).
Quidam autem quod fratres credunt quod fratres heremite solum in dicto loco et similibus extra civitatem habitarent et in illo monasterio iuxta ecclesiam Canonici regulares, sed, salva veritate, hoc non videtur, tum quia omnes religiosi ultramarini tunica nigra desuper cincta zona induuntur, ut fratres sancti Basilii, tum qua illo tempore nulls ibi talem habitum vidit qualem nunc portant Canonici regulares, tum quia abbas Joachim in expositione super apokalisim exprese dicit quod Canonici regulares ortum habuerunt a beato Rufo episcopo in partibus Gallie circa annos Domini M°XC. Dicuntur tamen Canonici sancti Augistini, quia beatus Rufus eis regulam beati Augustini dedit. Ex quibus Canonici in processu temporis fuit beatus Dominicus (188). Non est autem in hoc multum disputandum, maxime quia, et si illum Ordinem et nostrum instituit, totum ad laudem ipsius gloriosi patris cedit quanto plures filios in Christo genuit.
Vixit autem in episcopatu XL circa cuius terminum civitas yponensis ab exercitu barbarorum obcessa fuit, quo tempore ut alter Elyas gloriosus pater Augustinus petivit anime sue ut moriretur, ne tanta mala per gentem barbaricam in populo suo conspiceret fieri (189). Qui, a Domino exauditus, coram fratribus et orantibus et flentibus obdormivit in pace circa annos Domini CCCC, post cuius obitum filii eiusdem XL annis vel circa custodientes corpus sanctissimi patris manserunt, sed per dictam gentem barbaricam civitate yponensi cum locis astantibus prophanata in quandam insulam Sardinie, ubi ritu heremitico manere poterant, transtulerunt, In dicta autem insula custodierunt eum quousque dicta terra depopulata et desolata fuit per inimicos fidei christiane (190).
Post quod tempus christianissimus Aliprandus lampardorum (191) rex gloriosum corpus cum 9 aliis sanctorum corporibus ex filiis gloriosi patris in Papyam civitatem regalem et precipuam sui regni adduci fecit (et) in ecclesia sancti Petri in celo aureo honorifice tumulari, In quo (sic) quidam rex et Boethius, qui et sanctus Severinus dicitur, tumulati sunt.
Fratres vero usque in Papyam sanctum corpus sociaverunt, sed ibi non remanserunt, quia non erat locus aptus modo vivendi ipsorum qui tantummodo in heremis morabantur.
Locus autem in quo tumulatum est immediate Romane ecclesie subest. Ideo sanctum corpus, quia fratres non remanserunt ad custodiam ipsius per diversa tempora diversis gentibus eum (sic) custodiendum tradidit, quandoque monachis nigris, quandoque aliis, sed circa LX annos tradidit ipsum Canonicis regularibus. Et tempore 3 abbatis illius Ordinis canonicorum tradidit ipsum nobis modo qui infra notatur.
Illi autem fratres qui in dictis insulis morabantur per eas dispersi usque ad lictora Romana et provincie Tussie copulati sunt cum illis de Centumcellis et aliis Tussia (sic), et ex illis celliculis pro processu temporis multa cenobia in heremis constructa sun in provinciis Romanis et tussis, quorum plura adhuc inhabitant fratres nostri; quedam sunt dimissa tum propter guerras, tum etiam propter loca que de novo fratres in villis et civitatibus acceperunt. Et ex omnibus ex tunc factum est unum ovile et unus est pastor.
Quis vero ab illo tempore fuerit pastor eorum ex negligentia scribentium et diuturnitate temporis nescitur. (39r) Sed tempore Allexandri 3 circa annos Domini M°CXC frater Iohannes de Spelunca fuit prior eorum generalis (192). Tempore Innocentii pape tertii frater Iohannes dictus de Cella, circa quod tempus beatus Franciscus cum dictis fratribus habitavit et quidam dicunt quod fuit frater dicti Ordinis in loco sancti Iacobi de Aqua viva iuxta Pissas. Tandem licentia optenta a priore loci, ut arcius viveret, dimissa zona et sotu taribus ad nemus se solus transtulit (193).
Gregorius nonus autem propter reverentiam beati Augustini Ordinem confirmavit anno Domini M°CCXXX (194).
Tempore Innocentii quarti prior generalis fuit frater Aiutus de Garfagnana (195). Tempore Allexandri quarti, frater Philippus de Parrana. Quo tempore beatus Augustinus dicto pape Allexandro in visione apparuit grandis capite, sed membris exilis, ut ipse Papa testatus est, ex quo motus fuit dicto nostro Ordini unire plures alios Ordines qui erant aliqualiter heremite, scilicet britones et sabarios, inter quos multi sic uniti erant in marchia Anchonitana, guillermitas et iambonitas (196).
Tunc autem adimpleta fuit prophetia abbatis Joachim in expositione quam fecit super apokalypsim, ubi dicit: surgit (sic) ordo novus qui videtur novus et non est, induti nigris vestibus et accincti desuper zona. Hii crescent et fama divulgabitur ipsorum, et predicabunt fidem quam defendent usque in finem undi. Per angelos enim istos intelliguntur aliqui ordinis iustorum, quorum unus erit fervens et ardens ad secandam vineam reproborum ac si spiritu Elye. Qui erit ordo heremitarum emulantium vitam angelorum, quorum vita erit quasi ignis ardens in amore et zelo Dei ad comburendum tribulos et spinas, ne mali abutantur amplius patientiae Dei. Surgent enim equi nigri et hii defendent Ecclesiam et fides singulariter erit in eis et predicabunt veritatem et resistent filio iniquitatis et usque in finem fortiter stabunt. Gaudeant ergo heremitarum duces, quorum pater Paulus primus heremita. Hec ille (197).
Facta autem unione omnium predictorum heremitarum sancti Augustini, primus generalis prior fuit frater Lanfranchus de Mediolano per ecclesiam Romanam institutus; 2dus. frater Guydo de Stagia, 3us.Frater Clemens, qui in vita et post mortem miraculis claruit; 4us. frater Franciscus de Regio, 5us iterum Clemens frater prefatus, 6us. Frater Egydius doctor egregius, 7us frater Symon de Pistorio, 8us frater Augustinus de Teramno, qui miraculis choruscavit; 9us frater Franciscus de Monte Rubiano, Xus frater Iacobus de Orto sacre pagine professor, XI frater Allexander de Sancto Elpidio magister in sacra pagina, l2us frater Guillelmus de Cremona in sacra theologia magister, qui primo anno officii sui a domino Iohanne papa XXII locum et custodiam corporis sacratissimi patris Augustini deinceps in perpetuum impetravit, sacro approbante cardinalium collegio et hoc qua tam domino Pape quam collegio cardinalium declaratum fuit per privilegia summorum pontificum superius nominatorum et per auctoritates inferius nominata (sic) quod beatus Augustinus nostrum Ordinem instituit immediate dando regulam, ut super patuit, et eundem nobiscum habitum portavit. Ex quo in privilegiis concessionis sue idem dominus Johannes papa XXII dicit: "Quod in loco ubi tumulatus est tantus pater dignum arbitratur et congruum quod ibi ultra id quod sibi honoris et laudis ab universali exhibetur Ecclesia singulari quadam reverentia a dilectis filiis priore generali et fratribus Ordinis heremitarum eiusdem sancti Augustini specialiter honoretur, quatenus inibi tamquam membra suo capiti, filii patri, magistro discipuli, duci militer coherentes Deo et ipsi sancto auctoritate fulti apostolica precordialius iubilent ubi et preceptoris eorum, patris, ducis et capitis Augustini noverint reliquias fore sepultas. Eapropter ad honorem sancte et individue Trinitatis, beate Marie virginis, beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac eiusdem beati Augustini doctoris egregii omniumque sanctorum, nec non divini cultus augmentu, de fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica statuimus ac etiam ordinamus quod dicti fratres quibus presit prior secundum observantiam ipsius Ordinis heremitarum iuxta ecclesiam monasterii sancti Petri in celo aureo papyensi, etiam si ad Romanam ecclesiam pertineat nullo mediante, ubi sacrum corpus beati Augustini esse dicitur sollempniter tumulatum, mediate vel immediate prout eisdem priori et fratribus videbitur expedire, locum et conventum iuxta morem ipsorum valeant edificare", etc. (198). Sic ergo apparet quod beatus Augustinus dux, magister, caput et pater fuit heremitarum.
Quod ut clarius pateat ipsum fuisse (39v) heremitam adducende sunt adhuc alique rationes et auctoritates expresse.
Prima ratio quare prefatam vitam et habitum sumpsit, fuit quia exemplo Anthonii heremite et aliorum huius vitam sectantium eius saxeum pectus ad fidem Christi fuit emollitum, ut ipse dicit VIIIConfessionum (199).
Secunda, quia cum dictis fratribus qui extra Mediolanum vitam heremiticam et solitariam ducebant aliquo tempore statim post baptismum habitavit, scilicet cum Simpliciano et aliis bonis fratribus de quibus mentionem facit VIII Confessionum (200).
Tertia, quia illa vita et ille habitus videbagtur humilior. Et Simplicianus ipsum precipue ad humilitatem Christi conatus est inducere contra quam antea nimis inflatus fuerat.
4° quia prefatus modus vivendi fuit tutior maxime sibi qui prius totus mundanus erat. Ideo rationabiliter timere habuit, ne si in mundo cum hominibus conversaretur neophitus, habitus prius ex vana conversatione acquisitus ad similia inclinaret et rescidivum pateret. Unde dicit VIII Confessionum Augustinus de se ipso: "Ex voluntate perversa facta est mihi libido, et dum servivi libidini, facta est consuetudo, et dum non resistiti consuetudini, facta est necessitas. Quibus quasi ansulis sibimet innexis unam cathenam appellavi, et tenebat me obstrictum dura servitus. Voluntas autem nova que mihi esseceperat nondum erat ydonea ad superandum priorem vetustatem roboratam!" (201).
5a, quia sicut prius se totum mundo inmiserat, ita conversus ad Christum totaliter surgeret habitu simul et actu. Unde 9 Confessionum de se dicit "Displicebat mihi quidquid prius agebam in seculo pre dulcedine Dei" (202).
6a, quia rationi congruum fuit, ut qui futurus erat pater, dux fratrum heremitarum pauperum per sacre regule conscriptionem, eis conformis existeret per sancte religionis habitum et conversationem quatenus merito ipsum amatorem paupertatis collaudarent pauperes, utpote qui exemplo Christi primo faceret quod postea doceret. Unde dicit sanctus Possidonius de ipso quod iam non honores, non divitias seculi requirebat (203).
7a, quia in tali modo vivendo poterat quietius et actencius orationi et sacre lectioni vacare ad que toto corde anehelabat, et opere postea adimplevit.
8a, quia ex illo modo vivendi plures cernebat miraculis choruscare et spiritum habere propheticum. Unde dicit Aly commentator Centilogii Ptolomei in principio illius libri, distinguens modos quibus aliqui predicunt futura, "quidam inquirunt a numeris, quidam per artem astrologye, quidam autem quare (sic) sunt totaliter a curis mundi remoti spiritum prophetie habent, sicut vidimus heremitas quam plures predicentes futura qui litteras ignorabant". Hec ille (204).
Autoritates ad hec sunt:
Prima Ambrosii in sermone de baptismo et conversione Augustini, ubi dicit quod ipsum cuculla induit cincta desuper zona, que cinctura abrenuncitiatorem bonorum temporalium significabat (205). Unde in pluribus locis, specialiter in Francia, mos habetur ut quis cedit bonis de cetero desuper cinctus incedat.
2a. suimet Augustini, qui in sermone quodam de passione Domini se expresse heremitam nominat. Unde ait: "Non enim satis prodest quod istum locum expetivimus, si tales sumus quales in seculo esse potuimus. Numquid nobis habitationis huius secretum prodest aliquid, quando tyrampnico dominatu malitia in nobis regnat: Quando ira superequitat? Quanto maiorem nobis motum humanus oculus quam divinus indicit? Quando laudabiles heremite extra mundum nos esse credimus et perversarum passionum vitia mundum intra nos inclusum tenemus? Ita ut qui putabamus nos precibus nostris secul ipsi succurrere necesse sit ut videamus nos magis seculi intercessoribus indigere. Dubium quippe non est quod illa anima que concupiscentia voluptatum possessa efficitur mundane conversationis non possit efficere regnum divinitatis. Ideoque, fratres, videte vocationem vestram. Venire quidem ad heremum summa perfectio est, sed non perfecte vivere in heremo summa dampnatio est. Quid enim prodest, si locus quietis corporaliter teneatur, inquietud in corde versetur? Quid, inquam, prodest quod in habitatione silentium sit et in habitatoribus sit viciorum tumultus et colluctatio passionum? Si exteriora nostra serenitas teneat et interiora tempestas? Non enim ad istum locum convenimus, ut nobis mundus famuletur, ut rebus omnibus habundanter omni quiete fruemur. Non utique ad requiem, nec ad securitatem, sed ad pugnam huc venimus, ad agonem processimus, ad exercenda cum vicilis bella properavimus, ut lingue gaudio retundamus, ut non solum (non) inferamus iniurias, sed nec sentiamus illatas". Hec ipse (206).
3a. Ecclesie et plurium summorum pontificum, qui solum Ordinem nostrum ab antiquo tempore in suis scriptis nominaverunt et declaraverunt esse sancti Augustini. Nec est putandum (40r) quod Ecclesia hoc a casu fecerit, ymo evidenti ratione, sicut patet in privilegiis ipsorum, in quibus non obstante molestia quam aliqui de hoc nobis inferebant declaraverunt nos filios, et Ordinis sancti Augustini esse, et sic debere intytulare, licet quam plures alii Ordines regulam nostram habeant, sicut expresse patet in privilegiis Innocentii tertii et quarti (207).
Quelibet autem istarum authoritatum per se sufficeret ad propositum confirmandum.
Faciat ergo nos Deus sic vestigia tanti patris perfecte sequi quod sicut nomine, ita et re eius filii possimus vere dici. Quod ipse intercedat. Amen.
Hec Magister Nicolaus de Allexandria, anno Domini MCCCXXXII, Parisiis.
_____
129) Si deve leggere "decet".
130) ARISTOTELE, Ethica Nicomachea. Liber Ethicorum, I, 4, ed. de R.A. Gauthier, Leiden-Bruxelles 1973, p. 387; il traduttore è Roberto Grosseteste.
131) S. Agostino , Confes., 4, 16, 28, 3 ed. di A. C. Vega, p. 212.
132) S. Agostino, Confes., 4, 16,30, pp. 212-214.
133) S. GIROLAMO, Liber III adversus Pelagium..
134) S. GIROLAMO, Epist. 172, PL 33, 752-53.
135) Questi elogi a Sant'Agostino non sono di San Possidio; questo che precede è quasi integrale, ma un po' cambiato, di S. Isodoro di Siviglia, Etymologiarum, lib. VI, 7 ed. crit. di W. M. Lindsay, vol. 1 Oxford 1911. Cf. anche Ugo di San Vittore, Erudito didascalia, IV, 14 PL 176, 786.
136) Si deve leggere "quidam".
137) Questo ultimo elogio potrebbe essere anche di S. Isidoro di Siviglia, cf. R. ARBESMANN, The "Vita Aurelii Augustini hippponensis episcopi" ..., pp. 349-351. L'anonimo fiorentino della "Aurelii Augustini episcopi yponensis vita" ha questi due elogi in una forma molto simile senza indicare alcuna fonte, cf. Plut. 90 Sup. 48, ff. 11r e v.
138) Nicola avrebbe pienamente capito come fu scritta quest' opera di Sant'Agostino, se avesse letto quello che il Santo dice nelle Retractationes, 1, 26 (PL 32, 624) in De diversis quaestionibus octoginta tribus: "Cum enim dispersae fuissent per chartulas multas, quoniam ab ipso primo tempore conversionis meae, posteaquam in Africam venimus, sicut interrogabar a fratribus, quando me vacantem videbant, nulla a me servata ordinatione dictatae sunt; iussi eas episcopus colligi, et unum ex eis librum fieri, adhibitis numeris, ut quod quisque legere voluerit, facile inveniat".
139) VOLUSIANO, Epist. 135,2 (tra quelle di Sant'Agostino) PL 33, 513-14; CSEL 44,92. Nel margine invece di "stadio" scrive "studio".
140) Epist. 135, cf. nota 139.
141) S. Agostino, Epist. 137, 1, 3; PL 33, 515-16; CSEL 44, 99-100.
142) S. Agostino, Soliloquia, 1,1,2-6; PL 32, 869-872.
143) S. POSSIDIO, Vita Augustini, 2,1; 3,2; ibid., pp. 136 e 138.
144) Ibid., 9,4, p. 152.
145) Questo elogio non è di S. Posidio, ma di Cassiodoro. Institutiones, I, 22, Ed. de R. R. A. B. Mynors, Oxford 1937, p. 61. Lo utilizza anche l'autore anonimo fiorentino di Aurelii Augustini episcopi yponensis vita, Cod. Plut. 90 Sup. 48, f. 11r, che lo pone immediatamente prima degli elogi a cui si riferiscono le note 135-137.
146) S. PAOLINO, Epist. 25, 1-2 (tra quelle di S. Agostino); PL. 33, 101; CSEL 34, 79-80.
147) S. POSSIDIO, o. c., 31, 4-5, p. 236; Breviarum secundum consuetudinem romanae curiae, Venezia, "per Bonetum Locatellum", 1505, f. 346v: Infraoctava della festa di Sant'Agostino, "pro secunda die", responsorio dopo la lezione IX. Questa edizione del Breviario dell'Ordine non si trova in E. ESTEBAN, De nonnullis libris liturgicis O.E.S.A. prelo cusis ab anno 1475 usque ad annum 1917, lo regalò all'Archivio Generale la Comunità di Santa Maria del Popolo nel 1962. Cf. anche E. ESTEBAN, "De Officiis festorum in honorum S.P. Augustini", in De festis et ritibus sacris Ordinis eremitarum S.P. Augustini, ibid., 16 (1937-38), pp. 76-87.
148) S. Agostino, Confes. 2, 1,1, ibid., p. 124.
149) S. Agostino, Retractationes, libri II, PL 32, 583-686.
150) S. Agostino, Epist. 143, 2-3; PL 33, 585-86; CSEL 44, 251-253.
151) Cf. S. POSSIDIO, o. c., 22, 6, p. 188: "Quisquis amat dictis absentum rodere vitam, hac mensa indignam noverit esse suam".
152) Cf. S. Agostino, Sermo 356, 13, ed. crit. Di Lambot, ibid., p. 141.
153) Cf. S. POSSIDIO, o. c., 26, 1-3, pp. 196 e 198.
154) Non è stata trovata la fonte di queste frasi o sentenze, che sono state attribuite a diversi autori. Certamente non sono di Sant'Agostino.
155) Questa Epistola, o prima lettura, è rimasta in vigore fino al 1975, quando la Sacra Congregazione per il Culto Divino approvò il nuovo Proprium Missarum dell'Ordine. Fu stampata per l'ultima volta in edizione latina nel Proprium Missarum Ordinis fratrum sancti Augustini, Roma 1964, p. 45: corrispondeva alla festa del 28 agosto.
156) Cf. Breviarum (nota 147), nella festa del 28 agosto: "Magne pater Augustine" ai primi vespri (f. 353r); "Magnus Dominus", invece di "Deus", nell'antifona dell'invitatorio (f. 353v).. L'impaginazione è un po' alterata. Queste due parti dell'Ufficio divino continuano nella nuova Liturgia Agostiniana delle Ore, approvata dalla S. Congregazione del Culto Divino nel 1975.
157) S. Agostino, De civitate Dei, 1, praef, PL. 41, 13; CCL 47, 1.
158) S. Agostino, Epist. 138, 3, 17; PL 33, 533; CSEL 44, 145.
159) Cf. SIMPLICIANO DI SAN MARTIN, Histoire de la vie du glorieux Pèere S. Augustin... et de plusieurs SS., BB. et autres hommes illustres de son Ordre des hermites, Tolosa 1641, 75; ***., aug. VI, Venezia 1753, p. 382.
160) Inno liturgico composto per i Canonici regolari.
161) Cf. nota 51.
162) Cf. nota 29.
163) Cf. note 35-36.
164) C'è una nota marginale che dice: "Illud non est verum, quia fuit in Egipto inhabitans".
165) Questa opera non è di Gioacchino da Fiore, cf. M. REEVES, The influence of prophecy in the later middle ages. A study in Joachimism, Oxford 1969, diverse volte. La discussa profezia su di un nuovo "ordine, che sembra nuovo e invece non lo é", è nell'opera autentica Expositio in Apocalypsim, ed. da S. Meucci, Venezia 1527, f.176r. In realtà la parola 'ordine' non significa un ordine religioso nel senso del secolo XIV, e le "profezie" di Gioacchino da Fiore non si sono avverate.
166) La parola "sepe" = frequentemente è esagerata, cf. Confes. 8,1,1; 8, 2, 3-4; 8,5,10 ibid., pp. 366, 368, 370, 372, 378. Sant'Agostino dedicò a Simpliciano il libro De diversis quaestionibus ad Simplicianum, PL 40, 101-148.
167) La Chiesa rurale di Santa Severa fu concessa agli eremiti della S. Trinità di Cencelle tra il 16 dicembre del 1243 e il 30 marzo del 1244, come indicano rispettivamente le bolle Pium est e Iustis petentium di Innocenzo IV, in B. VAN LUIJK, o. c., pp. 31-32 e 35-36; su Cencelle, cf. F. ROTH, Cardinal Richard Annibaldi firts Protector of the Augustinian Order, 1243-1276, in Augustiniana 2 (1952), pp. 141-42; R. ARBESMANN, Henry of Friemar's "Treatise"..., in Augustiniana 6 (1956), pp. 39. 51, 53-54, 127-28. GIOVANNI GONZALEZ DA CRITANA cita anche Nicola di Alessandria, parlando di Centocelle e di Santa Severa, o. c., p.12: La presenza in Centocelle fu "fino a quando, come dice Nicola di Alessandria nella sua riedizione, i mori distrussero questa città di Centumcellis; però dopo che Ludovico, figlio di Carlo Magno, e Guido Marchese di Lombardia scacciarono i mori dall'Italia, i frati agostiniani si riappropriarono dell'eremo di Centumcellis e fecero un monastero che fu dedicato a Santa Severa fino all'anno 1290, quando il Papa Nicola chiese all'Ordine di consegnarlo a Don Pietro Colonna Cardinale, e in questa Chiesa sono rimaste le tracce dei frati agostiniani". E' chiaro che fu preso dal Sermo de Sancto Augustino.
168) E' Ponticiano
169) S. Agostino, Confes. 8, 6-7, 14-16, ibid., pp. 382, 384, 386.
170) Ibid., 8, 19, p. 390.
171) Adeodato.
172) Nelle Confessioni non ci sono elementi per affermare che Agostino fece vita eremitica.
173) Cf. nota 37.
174) Su questa leggenda, cf. R. Arbesmann, ibid., p. 124.
175) Questa strana leggenda è stata inserita nel Breviarum (nota 147), f. 354v, nella prima lezione della festa di Sant'Agostino, 28 agosto: "Baptizatus est anno trecentesimo nonagesimo a beato Ambrosio, dum in ecclesia cantaretur: 'A logica Augustini libera nos, Domine'; et hoc in trigesimo anno aetatis suae".
176) Dopo il battesimo non potè rimanere a Milano più di sei mesi e non fece vita di eremita.
177) Cf. S. Agostino, Confes. 9, 11, 28, ibid., p. 446.
178) Prendo il verbo "traderet" dal posto analogo di ENRICO DI FRIEMAR, Tractatus de origine et progressus Ordinis..., in R. Arbesmann , ibid., p. 96.
179) Sant'Agostino, Confes. 9, 11, 28, ibid., p. 446. E' una leggenda che Sant'Agostino restasse due anni in Italia dopo la sua partenza da Milano. Vi rimase circa un anno.
180) All'altezza delle righe comprese tra le parole precedenti "filios primo congregatos" e le "mentionem de predicto tempore" c'è una nota marginale che dice: "Nota quod primum lima numeri dicitur ab unitate usque ad denarium inclusum; secundum lima dicitur a denario ad centum inclusum; tertium dicitur a centenario ad millenarium, et quia illud lima est perfectius, ita in proposito".
181) S. Agostino, Confes. 9, 8, 17, ibid., p. 432.
182) Dei "fratres ac religiosae feminae" che assistettero al funerale di Santa Monica parla Sant'Agostino nelle Confes. 9,12,31, ibid., p.448; però erano "fratres" nella fede, in nessuna maniera eremiti.
183) S. POSSIDIO, o. c., 5, 1, ibid., p. 140.
184) I Sermones de vita clericorum sono i 355 e 356, ed. da Lambot, ibid., pp.124-43. Nicola fa una composizione principalmente con il Sermone 355, 2, ìbid., pp.125-26, e una parte del cap. 5 della Vita Augustini di S. Posidio, cf. nota 183. Identifica il "monasterium clericorum" con il primo monastero maschile; sono due monasteri molto diversi fin dalla loro fondazione. Ancora una volta si capisce che questi autori non hanno letto direttamente Sant'Agostino. GIOVANNI GONZALEZ DA CRITANA utilizzò anche questa parte del Sermo, o. c., f. 22: "e Nicola da Alessandria nella sua riedizione dice che 'factus Augustinus presbyter, quia in civitate oportebat ipsum manere iuxta ecclesiam, monasterium instituit, et ibidem secundum secundum praefatam regulam vivere coepit', e lì la consegnò per iscritto ai suoi frati.
185) Nel libro De opere monacorum non si fa cenno a nessuno di questi monasteri "solitari ed eremitici", che non esisterono. Lo dedica ai monaci di Cartagine e in comunione con il Vescovo Aurelio li chiama, come Vescovo, "filios", cf. 1,1, PL 40, 549.
186) S. Agostino, In Iohannis Evangelium tractatus PL 35, 132-1975; CCL 36; cf. nota 52; In epist. Ioannis ad Partos tractatus PL 35, 1977-2062. Non si menziona questo inesistente monastero.
187) A questa leggenda, come a un fatto vero, si riferisce LUIS DE LOS ANGELES nella sua opera De vita et laudibus sancti Augustini, lib. 6, cap. 3, 2a. ed. Parigi 1614, p. 165: Augustinus "monasterium factus presbyter aedificavit, in horto quodam a Valerio episcopo dato cuius ruinas Nicolaus de Alexandria (in nota marginale stampata , anche questa di Luigi degli Angeli, si dice: "Nicolaus de Alexand. In tract. De Orig. Ord. Eremitarum") celebrat, et admiratur ita: "Si contingat animalia ferrata, equum, mulum, vel asinum ingredi ambitum dictorum parietum ita terrae solo conglutinantur, ut inde pedes evellere nequeant, quin potius detineantur miraculosa tenacitate ipsius soli: si oves, et boves, tunc quando sunt in pascuis se ibi ad iacendum prosternant, lanam inhaesam solo surgentes vi dimittunt". GIOVANNI GONZALEZ DA CRITANA, o. c., ff. 18v-19r.
188) Io credo che questi primi agostiniani che citano Gioacchino da Fiore, per provare la nostra discendenza da Sant'Agostino, non lessero direttamente Gioacchino o al contrario, tacquero o occultarono la conoscenza del contesto vero di certe frasi di Gioacchino. Così sull'origine dei Canonici regolari poterono citare testualmente quello che Gioacchino dice nella Expositio in Apolipsim, lib. Introductorius, cap. 20, ed. di S. Meucci, Venezia 1627, ff. 19r-19v: "Primus ordo religiosorum institutus est ab Apostolis in Ecclesia primitiva, et ipse designatus est in Rubem. Secundus in Antiochia, ubi primo dicti sunt discipuli christiani, et ipse designatus est in Symeon. Tertius in Alexandria, de quo, ut refert ecclesiastica historia, multa laude digna retulit Philo iudeus, et ipse designatus est in Levi. Quartus ordo institutus est in Africa a beato Augustino, et ipse designatus est in Iuda, quo, videlicet tempore etiam sacris virginibus qualiter viverent in Ecclesia Christi, tam ipse Augustinus quam Ambrosius et Hieronymus, qui eo seniores erant tempore, libros doctrina morum lucidos tradidisse noscuntur. Quintus ordo fuit Canonicorum regularium in occiduis partibus institutus, qui pro parte ipsius regulae quam tenent dicitur et ipse sancti Augustini: quem tradunt institutum a sancto Rufo, et designatus in Ysachar. Sextus ordo videtur esse Canonicorum premonstratensium, et ipse desginatus (est) in Zabulon: ferunt autem aliquas mulieres emulatas esse vitam illam, et ad formam Canonicorum regularium convenisse in unum. Quae utinam non sicut Dina corruptionis macula deperirent!". Come si vede, non indica per niente Sant'Agostino come un eremita. Il testo riferentesi a questa profezia sul sorgere di un nuovo ordine, che tale non è, si trova nella stessa Expositio in Apocalipsim, pars 4°, distinctio 7°, cap. 11, ed. di S. Silvestri, Venezia 1527, f. 176r: "Surget enim ordo qui videtur novus et non est. Induti nigris vestibus et accincti desuper zona (...) Qui erit ordo heremitarum emulantium vitam angelorum". Questo non vuol dire che l'Ordine si fosse compenetrato totalmente con queste opinioni di Gioacchino da Fiore. Vedasi A. ZUMKELLER, Joachim von Fiore und sein angeblicher Einfluss auf den Augustiner-Eremitenorden (Kritische Bemerkungen zu einer Untersuchung M. Reeves, in Augustinianum 3 (1963), pp. 382-88. Si riferisce all'articolo di M. REEVES, Joachimist expectations in the Order of Augustinian Hermits, in Recherches de théologie ancienne et medievale 25 (1958), pp. 111-141.
189) Cf. S. POSSIDIO, o. c., 29, 1, ibid., p. 210.
190) Cf. nota 47.
191) Si tratta di "Liutprandus lombardorum rex".
192) Cf. nota 61.
193) Cf. note 62 e 7. GIOVANNI GONZALEZ DA CRITANA, nel suo Compendio historial de como N. P. San Agustin vivio vida monastica, y fundo la orden de los frayles ermitanos, Valladolid 1604, f. 57, adduce così la testimonianza di Nicola d'Alessandria nella questione del monacato di San Francesco d'Assisi: "E così dice Nicola di Alexandria, cap. 9 nella sua recopilacion desta Orden, in cui S. Francesco chiese una licenza al Padre Fra Bandino priore di S. Salvatore dell'Ordine di Sant'Agostino (a Lecceto), chiamato Silvalacus, a Siena, per fare vita più austera". Non so se il Ms. utilizzato da Critana avesse riferimenti a Lecceto o fosse un'idea di Critana. Non c'è coincidenza con quello che dice il nostro Ms., neanche con gli altri autori di quel tempo che trattano questo tema. Per questo T. de Herrera si indignerà con Critana e Nicola di Alessandria, cf. nota 125.
194) Cf. nota 63.
195) Cf. nota 64.
196) Cf. nota 65.
197) Cf. nota 188 e 165.
198) Bolla Veneranda sanctorum Patrum di Giovanni XXII, 20 gennaio 1327, in R. MAIOCCHI-N. CASACCA, o. c., pp.13-19. E'interessante notare che il Papa non cita Sant'Agoostino come fondatore dell'Ordine.
199) Cf. S. Agostino, Confes. 8, 6-7, 14-18, ibid., pp. 382, 384, 386, 388; cf. anche nota 166.
200) Non visse con loro. Nelle Confes. parla di Simpliciano e del monastero all'esterno della città di Milano e dei quali gli parlò Ponticiano, cf. Confes., luoghi citati nella nota precedente.
201) S. Agostino, Confes. 8, 5, 10, ibid., pp. 378, 380.
202) S. Agostino, Confes. 8, 1, 2, ibid., pp. 366, 368.
203) Cf. S. POSSIDIO, o. c., 2, 1, ibid., p. 136.
204) Su Hali, cf. F. VAN STEENBERGHEN, Introduction à l'etude de la philosophie medievale, Louvain-Parigi 1974, p. 441, dove si parla del "Commentaire sur le Centilogium de Ptolémée".
205) Cf. nota 37.
206) Non è di Sant'Agostino. E' in PL 67, 1056-57, cf. nota 43.
207) Non ci sono tali documenti nel senso esclusivo che vuole dargli Nicola di Alessandria. Enrico di Friemar, Tractatus de origine et progressu Ordinis, ibid., p.100, dirà due anni più tardi, nel 1334, che "quod enim dicatur aliquis Ordinis sancti Augustini, ad hoc sufficit, quod eius regulam profiteatur et servet, sicut patet in servis sanctae Mariae et quibusdam aliis". Lo stesso proclamerà Giordano di Sassonia nella sua opera Liber Vitasfratrum, I, 27, ed. citata, pp. 59-61.