Marta Masotti
DE LITTERIS INEDITIS FRATRIS WILLELMI DE FLEETE (cc. 1368-1380)
IV
Epistola fratris Willelmi ad Provinicialem eiusdem Provinciae
Reverendissime in Christo pater.
Cum timore Dei ac omni reverentia debita, gentibus cordis flexis, obsecro in Domino Ihesu quatinus moneatis magistros tam magnos quam parvos, ut alia subscripta observent.
Ex parte Dei nitamini reformare ordinem in provincia vestra tamquam ad famam et bonam vitam secundum ordinis instituta observandam. Maxime nitamini refrenare in omni conventu dicursus fratrum ad extra inutiles. Quando vadunt astricti per obedientiam, bene vadunt. Dicatis omnibus ut caute ac sancte ambulent, ut omnibus prebeant bonum exemplum: expletis obedienciis statim revertantum. Fratres ordinis tota die pro nichilo ut communter discurrunt ad extra, plures sunt ad extra quam intra; aliquando plures sunt in foro quam in loco, pauci in choro. Procurator, qui ex officio vadit extra, posset expedire negotia eorum et ipse possent stare in loco. Iste inutilis discursus est ruina persone et ordinis et ad malum secularium, et maxima scandala inde proveniunt. Audivi quod cardinalis (103) noster, quando fuit magister Padue (104), ordinavit cum domino terre, quod nullus frater exiret ad extra nisi semel in septimana vel raro. Sequamini vestigia eius.
Ex parte Dei ordinetis maxime quod novicii, quamvis grandevi, pro tempore noviciatus eorum nec pro cupiditate vel lucro temporali discurrant ad extra, nisi pro maxima necessitate: uno die intrant, alio die exeunt! Nec studeant, quantumcumque sint apti, pro tempore sui noviciatus, nisi in observantiis regularibus vel in gramatica vel in cantu (105): melius esset non recipere. Ex discursu ad extra efficiuntur seculares in mente, revertuntur citius ad vomitum suum (106); quando ponunur ad studium vel nimis tractant cum professis, superbiunt et assumunt sibi tantam audaciam quod postea non cureant de ordine. Ordinetis quod ubique quam bene tractentur, quod habeantbene necessaria sua; caveatis quod nullus habeat proprium nec aliquid in manibus secularium. Moneatis quemlibet ut melius vivat quantum ad Deum et quantm ad bonum exemplum dare proximo. Ve illi per quem scandalum venit (107). Studeat quilibet reformare quantum ad bonam famam ordinem suum.
Debetis dare favorem bonis et malos reprimere, et ordinare quod nullus prior aliquos mittat ad extra nisi bene combinatos pro quacunque necessitate, melius est enim minus agere quam plus habere (108), ut ordo scandalizetur et anime pereant. Ordinetis cum prioribus quod nullus frater remaneat otiosus; qui non sunt apti ad predicandum vel studendum, faciant cum manibus aliquid boni operis, quoniam otium et occasio omnium malorum.
Modo pro utilitati communi Anglie scribo: faciatis predicare publice per totam Angliam quod omnes convertant se et frequenter confiteantur, nam hoc vult Christus. Evangelium dicit (109): "Estote parati quia qua hora non putatis" etc. Multi quando audiunt ista,truffantur. Dicatur omnibus, ideo totus mundus in maligno positus (110);nunc Deus ostendit iudicia sua, nunc iudicium est mundi (111), ideo timete iudicia dei, multi subito moriuntur et mala morte moriuntur; ideo expedit ut sint parati, ut omnes se disponant melius quantum ad Deum et tunc poterunt melius orare, et deus citius reformabit mundum et ecclesiam suam. Ista mala que accidunt, propter peccata nostra eccidunt, cessante causa cessat effectus (112). Et faciatis quod predicetur quod sit summa concordia per totum ragnum et quod nulla sit divisio quia omne regnum in se divisum desolabitur (113), et quod omnes obediant regi; regem honorificate, Deum timete (114), reddite que sunt Cesaris Cesari, que sunt Dei Deo (115); dicit enim envangelium (116): "Hoc est preceprum meum ut diligatis invicem". Predicetur sive dicatur omnibus religiosis , prelatis, monachis, fratribus, sacerdotibus, canonicis ut mutuam continuamque caritatem habeant ad invicem, ut tota ecclesia Anglicana sit unus spiritus in Deo; reformet seipsam, medice cura teipsum (117).
Set multi religiosi sunt decepti, nam ipsi servant cortices religionis scilicet silentium et huiusmodi apparentias exteriores, deveniendo ad capitulum, ad refectorium, etc., et non habent caritatem, nam aliis iuvident, detrahunt et murmurant, denigrant famam aliorum. Faciunt partes ad invicem, vel religio contra religionem, vel frater contra fratrem propter gradumvel pro statu. Monachi servant silentium (118), locuntur cum digitis (119) et non servant caritatem recipiendo fratres nostros vel Carmelitanos ad ospicium. Dicunt quod non habent hoc in consuetudine, consuetudo mala abolenda est; caveant ne dicant eis Christus (120): "Hospes fui et non collegistis me, ite maledicti in ignem eternum". Perfectio religionis non stat in istisexterioribus, principaliter fundatur in operibus caritatis et in hospitalitate et huiusmodi. Dicit Apostolus (121): "Hospitales invicem sine murmuratione". Hospitalitatem diligite. Stat etiam religio in obedientia, in patientia, in humilitate, in mansuetudine ceterisque virtutibus interioribus, non in exterioribus. Ista forte videbuntur multis fatua et presumptuosa.
Hic narro mirabile quod in festo sancti Alexii (122) confessoris, anno instanti, erit vicesimus primusannus quod exivi patriam et regnum Anglie. Numquam misi litteram Anglie nec audebam nec proponebam; modo mirabiliter tractus sum ad scribendum etiam in missa in presentia orporis hristi compulsus et coactus a Spiritu Sancto ad scribendum. Dico cum Apostolo (123): "Quod nolo, hoc ago". Ideo adiuro vos ex parte Dei ut supra scripta predicentur, sive dicantur iuxta discretionem vestram pro loco et tempore, maxime ut religiosi omnis cognoscant deffectus suos; corrigant se, postea prdicent aliis ut omnes Anglici convertantur viciis suis. Non recipiant ista scripta ex me, set per inspirationem Spiritus Sancti pro utilitate, quoniam veritas patebit in fine.
Parcatis mihi! Male scripsi, non ordinate, non libenter scribo; exposui me periculo pro salute animarum. Periculum esset mihi recordare patriam meam, nisi ipse Deus tangeret me vel moveret me ad ista. Ideo nullus mihi recsibat. Scriptum est (124): "Obliviscerepopulum tuum et domum patris tui", quia nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro, scilicet mentaliter, aptus est regno Dei (125). Istum laborem requiret Deus de manibus Anglorum, maxime religiosorum. Maxime in se habeant continuam mutuam caritatem ad invicem. Maxime tactus sum quoad ipsos convertendos, quia ipsi conversi posset cum suis predicationibus et bonis exemplis exterioribus convertere totum populum.
Religiosi modernis temporibus magis querunt mundam quam Deum.Querunt honores, favores dominorum, pompas, divicias, delicias, maspectu Dei; dati sunt in reprobunt censum. Ista magna scientia destruit ecclesima Dei et omnes religiones; Christus eligit piscatores, stulta mundi eligit Deus (126). Expediet amodo ut omnes religiosi studerent sanctam stultitiam et obliviscantur scientiam suam iuxta dictum Apostoli (127): "Quis sapiens inter vos videatur? Stultus fiat ut sit sapiens, sapientia huius mundi stultitia est apud Deum".
Ex parte Dei requiro vos ut ista demandentur executioni . In omnibus factis vestris timeatis Deum non hominem. Bene teneatis religiosos; ipsi deberent eligere esse abiecti quoad mundum et recumbere in novissimo loco (128), nec querere magisteria nec honores, nisi diceretur eis a prelatis pre obedientiam: Amice, ascende superius (129).Nemo sibi assumit honorem, nisi qui vocatura Deo tanquam Aaron (130). Tunc talibus erit gloria in vita eterna. Ideo expedit ut omnes studentes proponant sibi in omnibus actibus suis Deum tanquam finem. Quicunque igitur erraverit, doleat de preterito, caveat de futuro, orans ut ei debitum dimittatur et in temptacionem non inducatur(131). Amen.
Parcatis mihi de tanta presumptione, dignemini me reccomendare ordinibus omnium fratrum. Dirigat vos Altissimus in reformatione ordinis ac in istis observandis sitis, preco, fervidi et assidui.
Inimicus homo (132) et diabolus invidens huic littere superseminavit zizania (133), fecit me effundere ac spargere attramentum super litteram, id tum accidit propter peccatum meum, zelum quem habeoad Angliam. Requirit Deus de manibus eius ut totaliter convertatur ad Dominum, quum scriptum est (134): "Zelus domus tue comedit me". Orate pro me.
Per vestrum i(ndgnissimum) fratrem W de Anglia.
_____
103) Bonaventura de Padua vel de Peraga, creatus cardinalis tituli S. Caeciliae die 18 septembris 1378, cfr. S. BALUZE (ed. G. MOLLAT), Vitae paparum Avenionensum, II, Paris 1928, p. 762-763; TH. DISDIER, Bonaventure de Peraga, in Dictionnaire d'Histoire et de Géographie eccl. , IX, Paris 1937, 805-807 (in hoc ultimo articulo bibliographia amplissima recitatur). Qui cardnalis S. Catherinae Senensi notus erat, et ei intitulantur aliquae litterae eiusdem sanctae, scilicet: Epistola 30 (Gigli) [Tommaseo 334]; de hac epistola, cfr. FAWTIER, S. Catherine, II, 168-169.
104) Nomen Fr. Bonaventurae in documentis, quae ad universitatem Patavinam pertinent, inter annos 1368 (post diem 4 aprilis) et 1377 (ante diem 2 martii) saepe citatur, cfr. G. BROTTO et G. ZONTA, La Facoltà teologica dell'Università di Padova, I, Padova 1922, 154.
105) De instructione novitiorum, cfr; Constitutiones ordinis, cap. XVIII (ed. cit. fol. 11).
106) Prov. XXVI, 11.
107) Luc. XII, 40.
108) Regula S. Augustini (PL. 32, 1380).
109) Luc. XII, 40.
110) I Ioann. V 19.
111) Ioann. XII 31.
112) Effatum scholasticum, cfr. SIGNORIELLO Lexicon peripateticum philosophico theologicum..., Romae, 1931, 397.
113) LUC. XI, 17.
114) I Peter. II, 4.
115) Marc. XII, 17.
116) Ioann. XV, 12.
117) Luc. IV 23.
118) "Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis", Regula S. Benedicti, cap. 42 (ed. B. LINDERBAUER [Florilegium Patristicum, 17] Bonnae 1928, 52), cfr. etiam capitula IV, V, VI eiusdem regulae.
119) De usu loquendi cum digitis, cfr. L. GOUGAUD, Le langage des silencieux, 1929 93-100, in Revue Mabillon, XIX, 1929, 93-100 et multiplices rextus ab hoc auctore citatos. Qui usus adhuc apud Cistercenses reformatos viget, cfr. Us de l'ordre des Cisterciens de la stricte observance... publiés par le chapitre général de 1926, Westsmalle 1926, 420-443.
120) MATTH. XXV, 41, 43.
121) I Peter. IV, 9.
122) Die 17 mensis iulii.
123) Rom. VII, 19.
124) Psal. XLIV, 11.
125) Luc. IX, 62.
126) I Cor. I, 27.
127) I Cor. III, 18-19.
128) Luc. XIV, 10.
129) Luc. XIV, 10.
130) Hebr. V, 4.
131) Regula S. Augustini (PL. 32, 1384).
132) Matth. XIII, 28.
133) Matth. XIII, 25.
134) Ioann. II, 17.