M. H. Laurent, Alcune lettere inedite di Fra Guglielmo Flete
Marta Masotti

M. H. Laurent, Alcune lettere inedite di Fra Guglielmo Flete

DE LITTERIS INEDITIS FRATRIS WILLELMI DE FLEETE (cc. 1368-1380)

III

Epistola fr. Willelmi de Fleete ad Magistros eiusdem provinciae

 

Reverendi magistri.

Cum timore ac reverentia, motus coscientia, pro salute animarum vobis scribo. Dicit evangelium (69): "Non vocemini magistri, unus est mgister vester". Nec delectemini in nomine nec in statu magistrali, set nitamini sequi vestigia Christi (70), adquirere perfectionem magisri, nam magister doctor est et secundum Chrysostomum: "Doctor omni virtute debet esse ornatus"; et evangelium (71) dicit: "Magister scimus, quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominum".

Primo sitismawime pre aliis fratribus veraces servando vestra professionem, et feciatis ut alii servent. In honore prelatus sit vobis (72).Vos estis pofessores, ideo duplici ligamine ligati estis; secundum Deum ac coscientiam magis obligati estis, ideo aliis fratribus debetis dare exemplum. Modo ostendit Deus iudicia sua et nunc iudicium est mundi (73)Et dixit michimagister quidam reverendus ordinis: apparet quod Deus velit renovare faciam terre (74) et promisit michi assistere ad reformationem ordinis. Si ecclesia Dei sive ordo debet reformari, nitamini vos incipere in augmentum meriti ac premii, quia oportet quod reformatio ordinis ad maioribus incipiat, quia primo cepit Ihesus facere et docere (75). Nitamini vos ad omnes fratres nostri ordinis in Anglia vivere secundum regalum B. Augustini, omnia habendo in communi (76) ac alium modum perfectum vivendi tenere. Sitis vos perfecti sicut magister vester celestis perfectus est (77)et saltem sicut magister Willelmus de Lincolnia in hac parte perfectus fuit. Boni magistri debent esse magistri in moribus aliter mgisterium eis erit ad iudicium. Tales debent esse columpne ad reformandum ordinem ed ecclesiam Dei.

Debetis assistere prioribus ut omnes, tam studentea quam alii, sibi humiliter obediant et instruere studentes ut non dimittant substantiam propter accidens; sicut proficiunt in scientia , ita magis stricte observent ordinem et observancias eius, ut magis devote insistant divinis secundum possibilitatem pro loco et tempore et corrispondenter in moribus proficiant, aliter forte studium, perdunt tempus et studium suum, et in fine invenient se ipso esse delusos ac desceptos. Debent enim principaliter studere proptr obedientiam eis impositam et non propter gradum. Talis intentio propter gradum est intentio corrupta: omne opus corruptibile deficiet in fine.

Dolore cordis tactus intrinsecus (78), adiuro vos ut vitam vestrammuttis in melius; timeatis iudicia Dei. Vos pre aliis magistris tenemini esse perfectiores. Interpretemini nomen vestrum: vos estis magistri ordinis fratrum Heremitarum S. Augustini.

Tenemini pre aliis esse magis abstracti a pompis ac condicionibus et conversationibus mundanis et servare paupertatem in communi ac vitam communem cum aliis, sicut fecit beatus Augustinus; et pro loco ac tempore stare in cameris vestris tanquam in heremo, tanquam in cellis solitariis, et ibi vacare studio, contemplacioni, devocioni et orationi; ibi facere, quando Deus inspiraverit, penitencias vestras occultas, ut amodo camera magistri non sit sicut taberna ad confusionem animarum et destructionem ordinis, set ad edificationem animarum; sit locus solitudinis et contemplationis; aliter non debetis reputari magistri ordinis S. Augustini, set magistri mundani, ubi oos tuum contra te locutum est. Dicit beatus Ambrosins: "Cuius opera quisque facit, eius filius vocatur". Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite (79); a fructibus eorum cognoscetis eos (80).

Arguatis bene pro salute anime vstre, faciatis bonas premissas in presenti ut in morte sequatur bona conclusio; aliter redarguet vos Christus et vestrum quemlibet forte arguet beatus Augustinus dicendo: "Arguam te et statuam contra faciem tuam (81) regulam meam". Servate ergo beati Augustini regulam et ex parte Dei faciatis servari, quia sic servando potestis reformare ordinem et illuminare ecclesiam Dei. Luceant opera vestra coram hominibus ut glorificent patrem vestrum (82), beatum Augustinum, qui in celis est (83), qui tales possidet magistros veros Dei servos. Dicit evangelium (84): "Magister adest et vocat te". Deus modo vocat vos, quia mirabiliter tetigit me ad vocandum cos, aliter non presumpsissem, nec ausus fuissem vobis scribere. Sitis amodo non mendaces magistri set veraces, omnes postea doceatis veritatem. Nontimeatis personam regis nec principis; ad vos pertinet (ut) faciatis officium vestrum.

Ex parte Dei omnipotentis omnes malas consuetudines contrarias ordini sivi contrarias libertati ecclesiastice in Anglia, quantum in vobis est, pro utilitate communi ac salute animarum nitamini penitus extirpare. Non debet cancellarius (85) in sui prohibitionibusvel inhibitionibus impedire correctiones fiendas a prelatis, nec debet rex(86) Anglie vel consilium suum quovis modo, prece nec favore, impedire electiones in ecclesiis cathedralibus nec quibuscumque aliis rite ac canonice secundum statuta canonum celebratas. Aliquando unus doctor eligitur vel unus sanctus homo, unus qui possit illuminare totum regnum et totam ecclesiam Dei; rex postea solebam cum litteris suis intercedere pro uno de clericis suis, postea eligitur unus ydiota, unus mercenarius qui non est verus pastor, cuius non sunt oves proprie, vidit lupum venientem et dimittit oves et fugit (87)quia non est sufficiens sanctitate nec doctrina eos protegere, lupus rapit et dispergit oves (88). Talis non intrat per hostium, ideo fur est et latro(89). Perdit eipsum et gregem suum; istas animas requiret Deus de manibus (90) regis et consilii sui.

Ista sunt horrenda quia sunt ad offensam Dei propter huiusmodi presumptionem, quia mittit falcem suam in messem alienam, in messem divinam et impedit consilium divinum , factum Dei; ac propter alia peccataolim in Anglia regnancia posset rex corruere in prelio et perdere seipsum et regnum suum, ideo expedit regi ut habeat bonos prelatos in regno suo, et in omnibus quantum ad salutem anime sue; sequatur consilium eorum et in iuventute sua nitatur sequi vestigia sanctorum regnum predecessorum suorum, quia adolescens iuxta viam suam ambulans non recedet ab ea cum senuerit (91)Pro istis malis nocivis pro rege consuetudinibus frequenter gemo in heremo in corde meo.

Legi in vita sancti Hugonis (92), qui maxime sanctus fuit, in fine V libri de vita sua (93), quod propter malos perlatos ac sacerdotes ac propter peccata populi Anglicani fuit celitus ostensum quod offensa Dei iminebat super Anglia. Sanctus Hugo malos extirpabat et noluit aliquem clericum regis facere canonicum in ecclesia sua nec introducere istam consuetudinem. Rex, ut sanctus et iustus, dixit ei: "Fac, bone vir, fac quod facis et ora pro nobis". Ita expedit ut amodo usque in sempiternum (94) sic fiat, et ue rex novus omnes consuetudines pravas antiquas de regno penitus auferat et libere ecclesie Anglicane eligant pastores; et debitas correctiones faciant maxime de sacerdotibus ut in castitate vivant, ut totum regnum sit totaliter innovatum in bonis moribus, ut amplius vindicata Dei super Angliam non appareat nec populus Anglicanus in bello propter peccata corruat. Orate, orate pro Anglia: expedit valde ut dicatur frequenter oratio (95): "Deus, qui non mortem sed penitentiam desideras peccatorum, populum tuum Anglicanum quesumu ad te converte prpitius, ut dum tibi devotus exsistit, iracundie tue ab eo flagella amoveas".

Ex parte Dei predicetis omnibus, regi et principibus t proceribus regni et prelatis magnis et parvis, ut omnes frequenter confiteantur et incedant in mandatis Domini et in sanctis et antiquis cerimoniis, ut sit summa concordia inter eos; et faciatis fieri letanias et processiones et pro reformatione ecclsie Dei ac totius mundi. Bene habeo Angliam in mente mea et regem Anglie. Orate pro me. Hbeat ergo rexet regnum eius devotionem in beato Augustino et servent festum eius, sicut tenentur, et melius stabit regnum eius. Ista habeanutr cordi. Non scripsi ista ex me set per inspirationem Spiritus Sancti.

Ex parte Dei nitamini servare festum beate Anne (96), matris beate Marie; beate Maria potest conqueri de vobis dicendo: "Vos celebratis festu beate Monice matris S. Augustini, et non celebratis fetstum matris mee". Sciatis quod plures ordinis conventus (97) in Italia celebrant illud festum ex devotione: ipsa est canonizata in vita eterna, et hoc sufficit quantum ad omnem coscientiam. In kalendario fratrum Minorum (98) inveni scriptum: "Festum sancte Anne, festum solempne". Habeatis illud festum in summa devotione, et bene ac melius erit vobis.

Ex parte Dei rogo ut nullus mihi scribat: est mihi magnum periculum recordari patriam vel parentelam meam nisi pro tempore orationis, quia nemo mittens manum suam ad aratrum et rspiciens retro aptus est regno Dei (99)Loquantur opera vestra bona (100), non verba scripta. Parcatis mihi, corrigatis que corrigenda sunt; minime libenter scribo, ideo sum multumdistractus in scribendo; pro utilitate animarum exposui me periculo. Rogo Deum ut labor ille non sit inanis, ut audiam bona de ordine ac tota Anglia, ut totaliter sit ad Deum conversa. Fiat, fiat. Amen.

Rogo Deum ut sit tota Anglia in bonis moribus, ut sit lucerna lucens (101) ante Dominum et illuminet ecclesiam Dei. Precipiat Deus angelis suis de te ut custodiant et in omnibus viis tuis (102). Amen.

Dirigat vos Altissimus ut in reformacione ordinis sit vobis reccomendatus beatus Augustinus.

Per vestrum fratrem Willelmum peccatorem de Anglia.

_____

69) Matth. XXIII, 10.

70) Cfr. I Petr. II, 21.

71) Matth. XXII, 16.

72) Regula S. Augustini [PL. 32, 1384]

73) Ioann. XII, 31.

74) Psal. CIII, 30.

75) Act. I, 1.

76) Regula S. augustini [PL. 32, 1378]

77) Matth. V, 48.

78) Gen. VI, 6.

79) Ioann. VIII, 39.

80) Matth. VII, 16.

81) Psal. XLIX, 21.

82) Matth. V, 16.

83) Matth. V, 18.

84) Ioann. XI, 28.

85) Willelmus de Wykeham, episcopus Wintoniensis et cancellarius regni Angliae, cfr. Dictionary of National Biography, XXI, London 1909, 1140-1146.

86) Riccardus II, rex Angliae a dir 21 iunii 1377.

87) Ioann. X, 12.

88) Ioann. X, 12.

89) Ioann. X, 1.

90) Cfr. I Reg. XX, 15.

91) Prov. XXII, 6.

92) S. Hugo, episcopus Lincolniensis, cfr. Bibliotheca haigiographica latina, Bruxellis 1898, n. 4018-4030.

93) Vita S. Hugonis auctore Adamo, eiusdem sancti capellano, lib. V, cap. 11, cfr. L. LE VASSEUR, Ephemerides Ord. Cartusiensis, IV, Monstrolii 1892, 321-322.

94) Isai. IX, 7; LIX 21.

95) Oratio missae votivae pro vitanda mortalitate vel tempore pestilentiae. - Vox "Anglicanuum" ut additio fratris Willelmi consideranda est.

96) De primordiis cultus S. Annae in Angliae saec. XII, cfr. A WILMART, Auteurs spirituels et textes dévots du Moyen Age latin, Paris 1932, 261-286. Festum S. Annae, supplicantibus episcopis Anglicanis et forsitan regina eiusdem regni, quae et Anna vocabatur, ab Urbano papa VI institutum fuit anno 1381 (die 21 iunii), cfr. bullam "Splendor paternae" in I. D. MANSI, S. Conciliorum... amplissima collectio, XXVI, Venetiis 1784, col. 617-618, cfr. etiam P. V. CHARLAND, Le Culte de sainte Anne en Occident, Québec 1921, 131-162.

97) De cultu B. Annae apud fratres Heremitas S. Augustini, cfr.CHARLAND, Le Culte, 63-64; 72-75.

98) Festum S. Annae, ut festum novem lectionum, apud fratres Minores institutum fuit a capitulo generali a. 1254 celebrato: "Item novem lctiones fiant...de beata Anna, matre Virginis", cfr. Archivium franciscanum historicum, III, 1910, 67; cfr. etiam CHARLAND Le culte, 36-46.

99) Luc. IX, 62.

100) Matth. V, 16.

101) Ioann. V, 35.

102) Psal. XC, 11.