Marta Masotti
DE LITTERIS INEDITIS FRATRIS WILLELMI DE FLEETE (cc. 1368-1380)
I
Epistola fratris Willelmi de Fleete ad rectores civitatis Senensis
Reverendis dominis Rectoribus civitatis Senensis, ego fr. Guglielmus de Anglia, ordinis fratrum Eremitarum S. Augustini, conventualis in Silva Laco, salutem et pacem civitatis perpetuam.
Reverendi Domini. Vobis innotescat quod predecessoribus vestris dominis, qui penultimo regebant ante vos, misi unam literam de reformatione pacis, unde placit vobis illam literam perlegere et intelligere et secundum illam adoperari, non inspiciendo ad dicta mea sed ad dicta sanctorum, que ibi inveniuntur. Vobis innotescat quod predecessores vestri male tractabant istos bonos viros qui vocantur Duodecim, propterea evenerunt forte comunitati vestre mala; et nisi pacem, charitatem et concordiam cum eis et cum omnibus vicinis et civibus vestris habueritis, sine forte iuxta sententiam divinam eveniente peiora, quia omne regnum in se ipsum divisum desolabitur (29).
Vos autem, reverendissimi domini et dilectissimi in Christo, studuertitis salvare communitatem et animos vestros, non sequamini vestigia malorum, sed nitamini bene tractare istos qui sunt de numero Duodecim, et secundum consilium Apostoli (30): "Cum omnibus pacem habentes": non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledictio, sed contra benedicentes (31); neminem odientes: qui odit fratrem suum omicida est (32); neminem de civibus vestris vel vicinis iniuste persequentes, quia eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis (33), et iudicium sine misericordia fiet ei, qui non facit misericordiam cum proximo suo.
Sequami(ni) Christum, qui contulit ad pacem. Pax vobis (34); pacem meam relinquo vobis (35) et faciatis omnibus secundum bonam conscientiam: qui facit contra conscientiam, edificat ad gehennam. Non sequamini furorem populi nec mala cosilia eorum, sed potius conilia bonorum virorum, aliter faciliter potestis deviare. Quantum est vobis possibile, nitamini salvare animas vestras, quia non effugiatis manus Dei.
Orrendum est incidere in manus Dei viventis (36), queriteque pacem civitatis, et Deus pacis erit vobiscum. Amen.
_____
29) Matth. XII, 25
30) Rom. XII, 18.
31) I Peter. III, 9
32) I Ioann. III, 15, cfr. Regulam S. Augustini (PL. 32, 1383)
33) Luc. VI, 38
34) Luc. XXIV, 36; Ioann. XX, 21
35) Ioann. XIV, 27
36) Herb. X. 31.